×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.


image

Evangelium secundum Mattheum, Mat. 11

Mat. 11

1 Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.

2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3 ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ? 4 Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. 5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

7 Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? 8 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9 Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10 Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. 12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt : 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15 Qui habet aures audiendi, audiat.

16 Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus 17 dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis. 18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet. 19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.

20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam : 21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. 22 Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. 23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. 24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

25 In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26 Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. 29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. 30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.


Mat. 11 Matt. 11 Matt. 11 Mate. 11 Mat. 11 Opaco. 11 Matt. 11

1 Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. 1 And it came to pass, when Jesus had finished, commanding his twelve disciples, he passed on from there to teach and preach in their cities. 1 Et il arriva que, quand Jésus eut fini de donner des ordres à ses douze disciples, il partit de là pour enseigner et prêcher dans leurs villes.

2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3 ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ? 2 Now when John had heard of the works of Christ in chains, he sent two of his disciples, 3 and said to him: You are the one who is to come, or are we looking for someone else? 2 Or Jean ayant entendu parler des oeuvres de Christ enchaîné, il envoya deux de ses disciples, 3 et lui dit: C'est toi qui dois venir, ou en cherchons-nous un autre? 4 Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. 4 And answering Jesus said to them: Go tell John what you have heard and seen. 4 Jésus, répondant, leur dit : Allez dire à Jean ce que vous avez entendu et vu. 5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. 5 The blind see, the lame walk, the lepers are cleansed, the deaf hear, the dead are raised, the poor are evangelized: 6 and blessed is he who is not offended in me. 5 Les aveugles voient, les boiteux marchent, les lépreux sont purifiés, les sourds entendent, les morts ressuscitent, les pauvres sont évangélisés : 6 et béni est celui qui ne se scandalise pas en moi.

7 Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? 7 And when they had departed, Jesus began to say to the multitudes concerning John: What camest thou into the desert to see? 7 Et quand ils furent partis, Jésus se mit à dire aux multitudes de Jean : Qu'êtes-vous venus voir dans le désert ? arundinem vento agitatam ? a reed blown by the wind? un roseau soufflé par le vent? 8 Sed quid existis videre ? 8 But what do you want to see? 8 Mais que veux-tu voir ? hominem mollibus vestitum ? a man clothed in soft clothes? un homme vêtu de vêtements souples? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Behold, those who are clothed in soft clothes are in the houses of kings. Voici, ceux qui sont vêtus de vêtements souples sont dans les maisons des rois. 9 Sed quid existis videre ? 9 Mais que veux-tu voir ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Yes, I say to you, and more than a prophet. Oui, je vous le dis, et plus qu'un prophète. 10 Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 10 For this is the one about whom it is written: Behold, I will send my angel before your face, who will prepare your way before you. 10 Car c'est celui dont il est écrit : Voici, j'enverrai mon ange devant ta face, qui préparera ton chemin devant toi. 11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. 11 Verily I say unto you, John the Baptist did not rise greater among those born of women: but he that is least in the kingdom of heaven is greater than that. 11 En vérité, je vous le dis, Jean-Baptiste ne s'est pas élevé parmi ceux qui sont nés de femmes, mais celui qui est le plus petit dans le royaume des cieux est plus grand que cela. 12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 12 But from the days of John the Baptist until now, the kingdom of heaven suffers violence, and the violent seize it. 12 Mais depuis les jours de Jean le Baptiste jusqu'à présent, le royaume des cieux subit violence, et les violents s'en emparent. 13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt : 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 13 For all the prophets and the law prophesied until John: 14 and if you want to receive it, he is Elias who is to come. 13 Car tous les prophètes et la loi ont prophétisé jusqu'à Jean : 14 et si vous voulez le recevoir, c'est Elie qui doit venir. 15 Qui habet aures audiendi, audiat. 15 He that hath ears to hear, let him hear. 15 Celui qui a des oreilles pour entendre, qu'il entende.

16 Cui autem similem æstimabo generationem istam ? 16 But to whom shall I esteem this generation to be similar? 16 Mais à qui estimerai-je que cette génération est semblable ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus 17 dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis. They are like children sitting in the marketplace, and calling unto 17 say that you did not dance, and you did not dance. Il est comme les enfants assis sur la place du marché : qui, criant à leurs pairs, disent : Nous vous avons chanté, et vous n'avez pas dansé ; nous nous sommes lamentés, et vous n'avez pas pleuré. 18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet. 18 For John came neither eating nor drinking, and they say: He has. 18 Car Jean est venu sans manger ni boire, et ils disent : Il a un démon. 19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. 19 The Son of Man came eating and drinking, and they say: Behold a gluttonous man, a drinker of wine, a friend of publicans and sinners. 19 Le Fils de l'homme est venu, mangeant et buvant, et ils disent : Voici un homme gourmand, un buveur de vin, un ami des publicains et des pécheurs. Et justificata est sapientia a filiis suis. And wisdom was justified by his sons. Et la sagesse a été justifiée par ses fils.

20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam : 21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. 20 Alors il se mit à outrager les villes dans lesquelles la plupart de ses vertus étaient pratiquées, parce qu'elles n'avaient pas fait pénitence : 21 Malheur à toi Corozain, malheur à toi Bethsaïda ! Sidon, une fois qu'ils se seraient repentis dans le sac et la cendre, ils auraient fait 22 Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. 22 Nevertheless, I say to you: it will be more forgiving to Tire and Sidon in the day of judgment than to you. 22 Néanmoins, je vous le dis : il sera plus pardonnant à Tyr et à Sidon au jour du jugement qu'à vous. 23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? 23 And you, Capernaum, will you be lifted up to heaven? 23 Et toi, Capharnaüm, seras-tu élevée au ciel ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. you will go down to hell, because if the virtues that have been done in you had been done in Sodom, they might have remained until this day. tu iras en enfer, car si les vertus qui ont été faites en toi avaient été faites à Sodome, elles seraient peut-être restées jusqu'à ce jour. 24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. 24 Nevertheless, I say to you that the land of Sodom will be more forgiving in the day of judgment than you.

25 In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 25 At that time Jesus answered and said: I confess to you, Father, Lord of heaven and earth, because you have hidden these things from the wise and prudent, and revealed them to little ones. 26 Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te. 26 Yes, Father: for thus was the agreement before thee. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. 27 All things have been delivered to me by my Father. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. And no one knows the Son except the Father: neither does anyone know the Father except the Son, and to whom the Son wills to reveal it. 28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. 28 Come to me, all you who labor and are burdened, and I will restore you. 29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. 29 Remove my yoke from you, and learn from me, for I am gentle and lowly in heart, and you will find rest for your souls. 30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. 30 For my yoke is easy, and my burden is light.