×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.


image

Evangelium secundum Mattheum, Mat. 08

Mat. 08

1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ : 2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. 3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. 4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.

5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum. 8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit. 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum : 12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. 13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem : 15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.

16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit : 17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit : et ægrotationes nostras portavit. 18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.

19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris. 20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus : 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat. 25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus. 26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. 27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?

28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ? 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.

Mat. 08 Matt. 08 Mate. 08 马特。 08

1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ : 2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. 1 Quand il descendit de la montagne, le suivit: 2 Et un lépreux prosterner devant lui, en disant: Seigneur, si vous le souhaitez, vous pouvez me faire propre. 3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. 3 Et Jésus, étendant la main, le toucha, disant : Je veux être purifié. Et confestim mundata est lepra ejus. Et aussitôt sa lèpre a été nettoyée. 4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. 4 Et Jésus lui dit : Garde-toi d'en parler à personne ; mais va, montre-toi au sacrificateur, et offre le don que Moïse a commandé, en témoignage pour eux.

5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 5 Et lorsqu'il fut entré à Capharnaüm, un centurion vint à lui, le suppliant, 6 et disant : Seigneur, mon enfant gît dans la maison, paralysé et cruellement torturé. 7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum. 8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 8 Et répondant au centurion, il dit : Seigneur, je ne suis pas digne que tu entres sous mon toit ; mais dis seulement un mot, et mon enfant sera guéri. 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit. 9 Car moi aussi je suis un homme placé sous autorité, ayant des soldats sous moi, et je dis à celui-ci : Va, et il s'en va ; et aux autres : Je suis venu, et il vient ; et à mon serviteur : Fais ceci, et il fait . 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. 10 Lorsque Jésus entendit cela, il fut étonné et dit à ceux qui le suivaient : Amen, je vous le dis, je n'ai pas trouvé une telle foi en Israël. 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum : 12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. 11 But I tell you that many will come from the east and the west and recline with Abraham, and Isaac, and Jacob in the kingdom of heaven. 11 Mais je vous dis que beaucoup viendront de l'orient et de l'occident et se coucheront avec Abraham, Isaac et Jacob dans le royaume des cieux. 13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. 13 Et Jésus dit au centurion : Va, et comme tu as cru, qu'il te soit fait. Et sanatus est puer in illa hora. Et l'enfant fut guéri à cette heure-là.

14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem : 15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. 14 Et quand Jésus arriva à la maison de Pierre, il vit sa belle-mère couchée et ayant de la fièvre. 15 Et il lui toucha la main, et la fièvre la quitta, et il se leva et les servit.

16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit : 17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit : et ægrotationes nostras portavit. 16 And when the evening was done, they presented to him many who had demons: and he cast out the spirits with a word, and he healed all who were ill: 17 that it might be fulfilled which was said through the prophet Isaiah, saying: He took our infirmities and bore our sicknesses. 16 Et le soir étant passé, on lui présenta plusieurs personnes qui avaient des démons, et il chassa les esprits par une parole, et il guérit tous les malades, 17 afin que s'accomplît ce qui avait été dit par le prophète Isaïe, disant : Il a pris nos infirmités et porté nos maladies. 18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. 18 When Jesus saw many crowds around him, he ordered him to go across the river. 18 Lorsque Jésus vit de nombreuses foules autour de lui, il lui ordonna de traverser le fleuve.

19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris. 19 And one of the scribes approaching, said to him: Master, I will follow you wherever you go. 19 Et l'un des scribes, s'approchant, lui dit : Maître, je te suivrai partout où tu iras. 20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 20 And Jesus said to him: Foxes have holes, and birds of the sky have nests; But the Son of Man has nowhere to lay his head. 20 Et Jésus lui dit : Les renards ont des tanières, et les oiseaux du ciel ont des nids ; Mais le Fils de l'homme n'a nulle part où reposer sa tête. 21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 21 Un autre de ses disciples lui dit : Seigneur, permets-moi d'aller d'abord ensevelir mon père. 22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. 22 Et Jésus lui dit : Suis-moi, et laisse les morts ensevelir leurs morts.

23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus : 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat. 23 And when he got into the boat, his disciples followed him: 24 and, behold, there was a great commotion in the sea, so that the boat was covered with waves: but he himself was sleeping. 23 Et quand il monta dans la barque, ses disciples le suivirent. 24 Et voici, il y avait un grand remue-ménage dans la mer, de sorte que la barque était couverte de vagues ; mais lui-même dormait. 25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus. 25 Et ses disciples s'approchèrent de lui et le relevèrent en disant : Seigneur, sauve-nous : nous périssons. 26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? 26 And Jesus said to them: Why are you timid, you of little faith? 26 Et Jésus leur dit : Pourquoi êtes-vous timides, hommes de peu de foi ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. Then he arose and ordered the winds and the sea, and there was a great calm. Alors il se leva et ordonna aux vents et à la mer, et il y eut un grand calme. 27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ? 27 And the people were astonished, saying: What is this place, because the winds and the sea obey it? 27 Et le peuple était dans l'étonnement, disant : Qu'est-ce que les vents et la mer lui obéissent ?

28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 28 Et lorsqu'il eut traversé le détroit dans le pays des Géraséniens, il le rencontra deux possédés de démons, sortant des sépulcres, très féroces, de sorte que personne ne pouvait passer par là. 29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? 29 Et voici, ils s'écrièrent, disant : Qu'avons-nous à faire avec toi, Jésus, fils de Dieu ? Venisti huc ante tempus torquere nos ? Have you come here before the time to torture us? 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 30 Now there was a herd of many pigs feeding not far from them. 30 Or il y avait un troupeau de nombreux porcs qui paissaient non loin d'eux. 31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 31 And the demons begged him, saying: If you drive us out of here, throw us into the herd of swine. 31 Et les démons le supplièrent, disant : Si tu nous chasses d'ici, jette-nous dans le troupeau de porcs. 32 Et ait illis : Ite. 32 And he said to them: Go. 32 Et il leur dit : Allez. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis. But when they came out, they went to the pigs, and behold, the whole herd suddenly went over the precipice into the sea, and they died in the water. Mais quand ils sortirent, ils allèrent vers les porcs, et voici, tout le troupeau passa soudain par-dessus le précipice dans la mer, et ils moururent dans l'eau. 33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. 33 But the shepherds fled: and when they came into the city, they reported everything, and about those who had demons. 33 Et les bergers s'enfuirent. Et étant entrés dans la ville, ils racontèrent tout, et de ceux qui avaient des démons. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. 34 And behold, the whole city went out to meet Jesus: and when they saw him, they begged him to pass over from their borders. 34 Et voici, toute la ville sortit à la rencontre de Jésus, et le voyant, ils le prièrent de passer hors de leurs frontières.