Laestrygones
Laestrygonians
Odysseus and his fleet of ships leave Aeolia and continue their travels. Eventually, on the seventh day of sailing, they reach an island called Telepylus, where the sun rises and sets at strange times.
in Telepylo habitabant Laestrygones. Laestrygones erant gigantes. ibi, nox parva erat; dies longus erat. igitur, paene semper lux erat.
portus insulae bonus erat. nam circum portum saxa alta erant. naves igitur tutae erant. ceteri comites in portum navigabant. ego tamen navem reliqui extra portum. deinde, dixi ad tres comites, “inhabitantes invenite,” et misi.
comites puellam validam invenerunt. puella erat filia Antiphatei, regis Laestrygonum; puella comites duxit ad domum patris. ubi domum intraverunt, uxorem Antiphatei viderunt. uxor erat tam magna quam mons. uxor virum vocavit. Antiphates statim unum comitum rapuit: consumere volebat. ceteri effugerunt ad naves.
Antiphates ceteros Laestrygones vocavit. omnes ex oppido venerunt et circum portum convenerunt. deinde saxa magna in naves iaciebant. gigantes comites sicut pisces reducebant ad domos et consumpserunt. ego reveni ad navem meam, et clamavi, “fortiter laborate, comites, si vivi effugere cupitis.” effugimus tuti, sed ceteros comites reliquimus mortibus.