×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-04-27

07-04-27

Boris Jeltsin obiit

27.04.2007, klo 09.13

Boris Jeltsin, pristinus praesidens Russiae, die Lunae (23.4.) Moscuae annos natus septuaginta sex diem obiit supremum. Iam diu ex corde laboravit.

Unione Sovietica anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo dissoluta, Jeltsin primus praesidens Russorum democratice creatus est et in munere usque ad Kalendas Ianuarias anni bis millesimi permansit. Ritus funeralis die Mercurii in cathedrali orthodoxa Christi Salvatoris Moscuae celebratus est. Postea Jeltsin in coemeterio Novodevitsh, ubi multi viri in Russia clarissimi requiescunt, sepultus est. Aderant in funere pristini praesidentes George Bush maior et Bill Clinton ex USA, ex Finnia Mauno Koivisto. Jeltsin fuit post annum millesimum nongentesimum septimum decimum primus moderator Russorum ritu Christiano sepultus. Dies Mercurii in tota Russia dies luctus publici declaratus erat. Apud Finnos Jeltsin ut defensor democratiae recolitur. Praesidens Finniae Tarja Halonen censebat eum democratiam in Russiam attulisse eamque in condicionibus difficilibus defendisse.

(Tuomo Pekkanen)

Sarkozy et Royal in altera suffragia

27.04.2007, klo 09.08

Nicolas Sarkozy conservativus et Ségolène Royal socialista pro opinione in altera suffragia Francorum evaserunt, cum haec viginti sex, ille unam et triginta votorum centesimas obtinuisset.

Francois Bayrou factionis centralis accepit undeviginti, Jean-Marie le Pen, moderator extremae dextrae, decem centesimas. Altera suffragia fient pridie Nonas Maias.

(Tuomo Pekkanen)

Regimen gynaecocraticum

27.04.2007, klo 09.08

Regimen Finniae nuper designatum ex viginti ministris constat, ex quibus feminae sunt duodecim, viri octo. Numquam antea feminae maiorem ministrorum partem apud Finnos habuerunt.

Cum praeterea etiam praesidens rei publicae Finniae sit femina, nullius in mundo nationis regimen tam gynaecocraticum videtur esse quam Finnorum. Ministeria quidem, quae viri in regimine tenent, sunt maioris ponderis et auctoritatis, e.g. defensionis, aerarii publici, rerum exterarum, commercii exteri, rerum culturalium, atque munus primi ministri habere pergit Matti Vanhanen. Nihilo minus magnus feminarum numerus opinioni, quam peregrini de Finnis et politica eorum habent, sine dubio usui est.

(Tuomo Pekkanen)

Finni inter felicissimos numerandi

27.04.2007, klo 09.07

Investigatio in Universitate Britanniae Cantabrigensi facta Finnos inter populos in Unione Europaea felicissimos numerat.

In comparatione quindecim terrarum Finni post Danos secundo loco positi sunt. Ultimi erant Itali, Portugalli, Graeci. Ex illa investigatione apparuit feminas in universum aestimanti viris feliciores esse.

(Tuomo Pekkanen)

Radiatio ultraviolacea periculosa

27.04.2007, klo 09.06

Societas oncologica et Institutum meteorologicum praemonent iam tempore vernali nimiam apricationem periculum cancri cutanei augere.

Cutis et oculi sunt protegenda, cum index radiationis ultraviolaceae (UVI), qui vim radiationis uno numero describit, tres superavit. Talis est radiatio in Finnia meridionali inde a mense Maio usque ad finem Augusti.

(Tuomo Pekkanen)

07-04-27 07-04-27 04-07-27 07-04-27