×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 109

Psalmus 109

1 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum. 3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum : ex utero, ante luciferum, genui te. 4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. 5 Dominus a dextris tuis ; confregit in die iræ suæ reges. 6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas ; conquassabit capita in terra multorum. 7 De torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput.