×

Nous utilisons des cookies pour rendre LingQ meilleur. En visitant le site vous acceptez nos Politique des cookies.


image

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 2 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Ulixes 2 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Postquam tamen pauca milia passuum a litore Troiae progressi sunt, tanta tempestas subito coorta est ut nulla navium cursum tenere posset, sed aliae alias in partis disicerentur. Navis autem qua ipse Ulixes vehebatur vi tempestatis ad meridiem delata decimo die ad litus Libyae appulsa est. Ancoris iactis Ulixes constituit nonnullos e sociis in terram exponere, qui aquam ad navem referrent et qualis esset natura eius regionis cognoscerent. Hi igitur e navi egressi imperata facere parabant. Dum tamen fontem quaerunt, quibusdam ex incolis obviam facti ab iis hospitio accepti sunt. Accidit autem ut maior pars victus eorum hominum in miro quodam fructu quem lotum appellabant consisteret. Quam cum Graeci gustassent, patriae et sociorum statim obliti confirmaverunt se semper in ea terra mansuros, ut dulci illo cibo in perpetuum vescerentur.

Ulixes 2 (Ritchie's Fabulae Faciles) Ulysses 2 (Ritchies Easy Tales) Ulysses 2 (Ritchie's Easy Tales)

Postquam tamen pauca milia passuum a litore Troiae progressi sunt, tanta tempestas subito coorta est ut nulla navium cursum tenere posset, sed aliae alias in partis disicerentur. Nachdem sie jedoch einige Meilen vor der Küste Trojas vorgedrungen waren, kam plötzlich ein solcher Sturm auf, dass keines der Schiffe seinen Kurs halten konnte, sondern die anderen teilweise getrennt wurden. Navis autem qua ipse Ulixes vehebatur vi tempestatis ad meridiem delata decimo die ad litus Libyae appulsa est. Ancoris iactis Ulixes constituit nonnullos e sociis in terram exponere, qui aquam ad navem referrent et qualis esset natura eius regionis cognoscerent. Hi igitur e navi egressi imperata facere parabant. Dum tamen fontem quaerunt, quibusdam ex incolis obviam facti ab iis hospitio accepti sunt. Accidit autem ut maior pars victus eorum hominum in miro quodam fructu quem lotum appellabant consisteret. Quam cum Graeci gustassent, patriae et sociorum statim obliti confirmaverunt se semper in ea terra mansuros, ut dulci illo cibo in perpetuum vescerentur.