×

Nous utilisons des cookies pour rendre LingQ meilleur. En visitant le site vous acceptez nos Politique des cookies.

Soldes du Nouvel An Jusqu'à 50% de Réduction
image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 091

Psalmus 091

1 Psalmus cantici, in die sabbati.

2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime : 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, 4 in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara. 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo. 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. 8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi : 9 tu autem Altissimus in æternum, Domine. 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. 12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. 13 Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur. 14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt : 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE