×

Nous utilisons des cookies pour rendre LingQ meilleur. En visitant le site vous acceptez nos Politique des cookies.

image

Regula Sancti Benedicti, Prologus, caput 1

Prologus, caput 1

Sanctissimi Patris Benedicti in Regulam Suam Prologus.

Ausculta, o fili, praecepta Magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem pii Patris libenter excipe, et efficaciter comple; ut ad eum, per obedientiae laborem redeas, a quo per inobedientiae desidiam recesseras. Ad te ergo nunc meus sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus, Domino Christo vero Regi militaturus, obedientiae fortissima atque praeclara arma assumis.

In primis, ut quidquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas; ut, qui nos jam in filiorum dignatus est numero computare, non debeat aliquando de malis actibus nostris contristari. Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est; ut non solum, ut iratus pater, non aliquando filios suos exhaeredet; sed nec, ut metuendus Dominus, irritatus malis nostris, ut nequissimos servos, perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam.

Exsurgamus ergo tandem aliquando, excitante nos Scriptura, ac dicente: “Hora est jam nos de somno surgere.” Et apertis oculis nostris ad deificum lumen, attonitis auribus audiamus, divina quotidie clamans quid nos admoneat vox, dicens: “Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.” Et iterum: “Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.” Et quid dicit? “Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos.” Currite, dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant.”

Et quaerens Dominus in multitudine populi, cui haec clamat, operarium suum, iterum dicit: “Quis est homo, qui vult vitam, et cupit videre dies bonos?” Quod si tu audiens, respondeas: Ego; dicit tibi Deus: Si vis habere veram et perpetuam vitam, “prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem et sequere eam.” Et cum haec feceritis, oculi mei super vos, et aures meae ad preces vestras. Et antequam me invocetis, dicam: “Ecce adsum.” Quid dulcius nobis hac voce Domini invitantis nos, fratres charissimi? Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae. Succinctis ergo fide, vel observantia bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum Evangelii pergamus itinera ejus, ut mereamur eum, qui nos vocavit, in regno suo videre.

In cujus regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus currendo, minime pervenitur. Sed interrogemus cum Propheta Dominum, dicentes ei: “Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo?” Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem, et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi, ac dicentem: “Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in lingua sua; qui non fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximum suum.”

Qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi, cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens, deduxit ad nihilum, et parvulos cogitatus ejus tenuit, et allisit ad Christum. Qui timentes Dominum, de bona observantia sua non se reddunt elatos, sed ipsa in se bona, non a se posse, sed a Domino fieri existimantes operantem in se Dominum magnificant, illud cum Propheta dicentes: “Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.” Sicut nec Paulus Apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit, dicens: “Gratia Dei sum id, quod sum.” Et iterum ipse dicit: “Qui gloriatur, in Domino glorietur.”

Unde et Dominus in Evangelio ait: “Qui audit verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram: venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram.” Haec complens Dominus, expectat quotidie, his suis sanctis monitis, factis nos respondere debere. Ideo nobis propter emendationem malorum, hujus dies vitae ad inducias relaxantur, dicente Apostolo: “An nescis, quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit?” Nam pius Dominus dicit: “Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat.”

Quum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi ejus, audivimus habitandi praeceptum: sed si compleamus habitatoris officium, erimus haeredes Regni coelorum. Ergo praeparanda sunt corda et corpora nostra sanctae praeceptorum obedientiae militatura; et quod minus habet in nobis natura possibile, rogemus Dominum, ut gratiae suae jubeat nobis adjutorium ministrare. Et si fugientes gehennae poenas ad vitam perpetuam volumus pervenire, dum adhuc vacat, et in hoc corpore sumus, et haec omnia per hanc lucis viam vacat implere, currendum et agendum est modo, quod in perpetuum nobis expediat.

Constituenda est ergo a nobis Dominici schola servitii; in qua institutione nihil asperum, nihilque grave nos constituturos speramus. Sed et si quid paululum, restrictius, dictante sequitatis ratione, propter emendationem vitiorum, vel conservationem charitatis processerit, non illico pavore perterritus refugias viam salutis, quae non est nisi angusto initio incipienda. Processu vero conversationis et fidei, dilatato corde, inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei; ut ab ipsius nunquam magisterio discedentes, in ejus doctrina usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per patientiam participemus, ut regni ejus mereamur esse consortes.

Caput I. De Generibus Monachorum.

Monachorum quatuor esse genera manifestum est. Primum Coenobitarum, hoc est, monasteriale, militans sub regula vel Abbate. Deinde secundum genus est Anachoretarum, id est, Eremitarum, horum qui non conversionis fervore novitio, sed monasterii probatione diuturna, didicerunt contra diabolum, multorum solatio jam docti, pugnare; et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi securi jam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio, contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, sufficiunt pugnare. Tertium vero monachorum deterrimum genus est Sarabaitarum, qui nulla regula approbati, experientia magistra, sicut aurum fornacis, sed in plumbi natura molliti, adhuc operibus servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonnsuram noscuntur.

Qui bini aut terni, aut certe singuli sine pastore, non Dominicis, sed suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum voluptas: cum quicquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere.

Quartum vero genus est monachorum, quod nominatur Gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur, semper vagi et nunquam stabiles, et propriis voluptatibus et gulae illecebris servientes, et per omnia deteriores Sarabaitis; de quorum omnium miserrima conversatione melius est silere, quam loqui. His ergo omissis, ad Coenobitarum fortissimum genus disponendum, adjuvante Domino, veniamus.

Prologus, caput 1 Prologue, Chapter 1

Sanctissimi Patris Benedicti in Regulam Suam Prologus. The Prologue of the Most Holy Father Benedict in his Rule

Ausculta, o fili, praecepta Magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem pii Patris libenter excipe, et efficaciter comple; ut ad eum, per obedientiae laborem redeas, a quo per inobedientiae desidiam recesseras. Hear, O son, the precepts of the Master, and incline the ear of your heart, and willingly receive the admonition of the pious Father, and accomplish them effectively; that you may return to him through the labor of obedience, from whom you have departed from the sloth of disobedience. Ad te ergo nunc meus sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus, Domino Christo vero Regi militaturus, obedientiae fortissima atque praeclara arma assumis. Therefore now my speech is directed to you, who, when renouncing your own wills, will fight for the Lord Christ, the true King, and take up the most powerful and illustrious arms of obedience.

In primis, ut quidquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas; ut, qui nos jam in filiorum dignatus est numero computare, non debeat aliquando de malis actibus nostris contristari. First of all, that whatever good you are beginning to do, you may beg to be performed by him with the most earnest prayer; so that he who has already deigned to count us among the number of his sons, ought not at any time to be saddened by our evil deeds. Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est; ut non solum, ut iratus pater, non aliquando filios suos exhaeredet; sed nec, ut metuendus Dominus, irritatus malis nostris, ut nequissimos servos, perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam.