×

Nous utilisons des cookies pour rendre LingQ meilleur. En visitant le site vous acceptez nos Politique des cookies.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 19-27

Capita 19-27

Caput XIX. De Disciplina Psallendi.

Ubique credimus divinam esse praesentiam, et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos: maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credimus, cum ad opus divinum assistimus. Ideo semper memores simus quod ait Propheta: “Servite Domino in timore.” Et iterum: “Psallite sapienter.” Et: “In conspectu Angelorum psallam tibi.” Ergo consideremus, qualiter oporteat nos in conspectu divinitatis et Angelorum esse, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae.

Caput XX. De Reverentia Orationis.

Si cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus, nisi cum humilitate, et reverentia: quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate, et puritatis devotione supplicandum est? Et non in multiloquio, sed in puritate cordis, et compunctione lacrymarum nos exaudiri sciamus. Et ideo brevis debet esse et pura oratio; nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. In Conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a Priore, omnes pariter surgant.

Caput XXI. De Decanis Monasterii.

Si major fuerit Congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et constituantur Decani: qui sollicitudinem gerant super Decanias suas in omnibus, secundum mandata Dei et praecepta Abbatis sui. Qui Decani tales eligantur, in quibus securus Abbas partiatur onera sua, et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum, et sapientiae doctrinam. Quod si quis ex eis aliqua forte inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis; correptus semel, et iterum, et tertio, si emendare noluerit, dejiciatur, et alter in loco ejus, qui dignus est, subrogetur. Et de Praeposito eadem constituimus.

Caput XXII. Quomodo Dormiant Monachi.

Singuli per singulos lectos dormiant. Lectisternia pro modo conversationis, secundum dispensationem Abbatis sui, singuli accipiant. Si potest fieri, omnes in uno loco dormiant : si autem multitudo non sinit, deni, aut viceni com Senioribus suis, qui super eos solliciti sint, pausent. Candela jugiter in eadem cella ardeat usque mane.

Vestiti dormiant, et cincti cingulis aut funibus, et cultellos ad latus non habeant dum dormiunt, ne forte per somnium vulnerentur dormientes: et ut parati sint Monachi semper; et facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate, et modestia. Adolescentiores fratres juxta se non habeant lectos, sed permixti cum Senioribus. Surgentes vero ad Opus Dei, invicem se moderate cohortentur, propter somnolentorum excusationes.

Caput XXIII. De Excommunicatione Culparum.

Si quis frater contumax, aut inobediens, aut superbus, aut murmurans, vel in aliquo contrarius existens sanctae Regulae, et praeceptis Seniorum suorum contemptor repertus fuerit; hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel, et secundo secrete a Senioribus suis. Si non emendaverit, objurgetur publice coram omnibus. Si vero neque sic correxerit, si intelligit, qualis poena sit, excommunicationi subjaceat. Sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur.

Caput XXIV. Qualis Debeat Esse Modus Excommunicationis.

Secundum modum culpae, excommunicationis, vel disciplinae debet extendi mensura: qui culparum modus in Abbatis pendeat judicio. Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, tantum a mensae participatione privetur. Privati autem a mensae consortio, ista erit ratio : ut in Oratorio Psalmum, aut Antiphonam non imponat, neque Lectionem recitet, usque ad satisfactionem. Refectionem autem cibi post fratrum refectionem accipiat, mensura vel hora qua praeviderit Abbas ei competere : ut si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona; si fratres nona, ille vespertina; usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.

Caput XXV. De Gravioribus Culpis.

Is frater, qui gravioris culpae noxa tenetur, suspendatur a mensa simul et ab Oratorio. Nullus ei fratrum in ullo jungatur consortio, neque in colloquio. Solus sit ad opus sibi injunctum, persistans in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem Apostoli sententiam dicentis : traditum hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua praeviderit ei Abbas competere: nec a quoquam benedicatur transeunte, nec cibus, qui ei datur.

Caput XXVI. De Iis, Qui Sine Jussione Abbatis Junguntur Excommunicatis.

Si quis Frater praesumpserit sine jussione Abbatis, fratri excommunicato quolibet modo se jungere, aut loqui cum eo, vel mandatum ei dirigere, similem sortiatur excommunicationis vindictam.

Caput XXVII. Qualiter Debeat Esse Sollicitus Abbas Circa Excommunicatos.

Omni sollicitudine curam gerat Abbas circa delinquentes fratres : quia “non est opus sanis medicus, sed male habentibus.” Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus: immittere quasi occultos consolatores Sympaectas, id est, seniores sapientes fratres, qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem, et provocent eum ad humilitatis satisfactionem, et consolentur eum, ne abundantiori tristitia absorbeatur; sed sicut ait Apostolus : “Confirmetur in eo charitas, et oretur pro eo ab omnibus.”

Magnopere enim debet sollicitudinem gerere Abbas circa delinquentes fatres, et omni sagacitate et industria curare, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem : et metuat Prophetae comminationem, per quem dicit Deus : “Quod crassum videbatis, assumebatis : et quod debile erat, projiciebatis.” Et Pastoris boni pium imitetur exemplum, qui relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem, quae erraverat, quaerere; cujus infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere, et sic reportare ad gregem.”

Capita 19-27 Kapitel 19-27 Chapters 19-27