×

Nous utilisons des cookies pour rendre LingQ meilleur. En visitant le site vous acceptez nos Politique des cookies.

Soldes du Nouvel An Jusqu'à 50% de Réduction
Inscrivez-Vous Gratuitement
image

Liber Psalmorum, Psalmi 121-150, Psalmus 140

Psalmus 140

1 Psalmus David.

Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. 4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. 5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum : 6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. 7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam. 9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. 10 Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE