×

Nous utilisons des cookies pour rendre LingQ meilleur. En visitant le site vous acceptez nos Politique des cookies.

Vente d'été Économisez jusqu'à 45%
Liber Psalmorum, Psalmi 121-150, Psalmus 121 – Texte à lire

Liber Psalmorum, Psalmi 121-150, Psalmus 121

Intermédiaire 1 cours de de latin pour pratiquer la lecture

Commencer à apprendre cette leçon maintenant

Psalmus 121

1 Canticum graduum.

Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus. 2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. 3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.

5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. 6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. 7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. 8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE