Lingua latina - Historia: Aetas postclassica
Aetas postclassica
Lingua qua loquebantur populi paulatim de Latina franca distulit, quam schola tenere conabatur, et de litteraria. Diutissime de legibus et de rebus publicis et de aliis per totum Imperium Romanum Latine dictum est. At, quamquam plurima opera superstantia Romana sunt paene omnino scripta Latina Classica lingua, inclusa Ciceronis Caesarisque aliorumque opera, vera lingua dicta in Imperio Romano occidentali erat Latina Vulgaris, quae tantum de grammaticis, de vocabulario, et postea de locutione differt.
Etiam Romani optimates Graecam linguam discere solebant et ea uti amabant cum Graecas litteras ad philosophiam et litteraturam pertinere aestimassent. Alioqui Graece plurimi, praecipue in Imperio orientali, adeo loquebantur, ut Graeca commercio et peregrinationi quasi lingua franca in eo die habita est. Post ultimum discrimen inter Imperia Orientale et Occidentale anno trecentesimo nonagesimo quinto (395), in Orientali demum Graeca pro Latina usui legitimo et gubernatorio substituta est, ex ea causa, quod in illis partibus ex omnibus societatis ordinibus diu dicta esset Graeca.