×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

Texti a Vicipaedia sumpti, Lingua latina - Historia: Aetas classica sive aurea

Lingua latina - Historia: Aetas classica sive aurea

Aetas Classica sive Aurea

Temporibus adversis in oeconomia et politica et cultura, creaverunt patricii, ex Latinae colloquialis varietatibus, linguam francam Latinam, adhibitam ministratione et doctu et ad litteras colendas. Est Aurea Latinae Aetas, saeculis I a.C.n.– I p.C.n.

Antequam tota Italia sub imperio Romano saeculo 1 a.C.n. redacta esset, loquebantur per totam paeninsulam: Lingua Celtica (post huius gentis incursiones saeculo 4 a.C.n. trans Padum), illa non-Indoeuropaea lingua Etrusca, et aliis linguis Italicis, sicut linguis Osca et Umbra (appellatis "Sabellicis"), et lingua Falerica, cognata linguae Latinae, qua loquebantur prope Roma ad septentriones. Etiam Sicaniae aut Siculae linguae paucum indicium est, sed modo videntur hae linguae similes Latinae-Faliscae esse. Coloni vero Graeci saeculo octavo a.C.n. etiam suam linguam in Italiae partes quas apud litora meridiana Siciliamque orientalem colebant, tulerunt. Imperio autem Romano crescenti et Latina ideo praeoptata, praeter linguam Graecam, omnes hac lingua locuti sunt, praesertim in Italia meridiana.

(Ex Vicipaediae pagina: http://la.wikipedia.org/wiki/Lingua_Latina#Classica_sive_Aurea)

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE