008 Animalia
Nulla avis tam canora voce cantat quam luscinia.
Aestate aures nostrae in silvis et hortis vocibus avium delectantur. In stabulis agricolarum magna copia ovium est. A vulpe lepores captantur. Magna est calliditas vulpium. Dentes luporum rapacium duri et acres sunt. Lepus natura imbecillus et timidus est. Leporem timidum vultur robustus captat. In flumine Danuvio varia genera magnorum et parvorum piscium sunt. Equus calcari acuto incitatur.
Equus alacer, Neptuno, domino maris, dicatus est. Columba, quamquam celeris est, tamen celeritate ab accipitre superatur. Equites stulti etiam aclacrium equorum latera calcari acuto vulnerant. Ab accipitre celeri multae aves captantur. Canes comites pastorum et custodes aedium sunt; nam vigilantia et prudentia canum magna est.
Cameli diu famem et sitim tolerant. Boves Apollinis mira forma fuerunt. Beatus est, qui procul a negotiis paterna rura bobus suis arat. Inprimis in bobus, equis, ovibus, suibus opulentia agricolarum sita est. Nubes coloribus et formis variis sunt; pulchrum igitur saepe spectaculum nubium est.
Nubes atrae saepe nuntiae procellarum et imbrium sunt. Imber continuus hortos, agros, arva vastat. Homo est animal sermone et ratione praeditum.
Non solum in homine, sed etiam in ultimo animali variae virtutes et facultates sunt. Homo, quod sermone et ratione animalia superat, dominus animalium est.