×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

GCSE Latin 2017, Catullus and Ovid, 1. Catullus, miser Catu… – Texto para leer

GCSE Latin 2017, Catullus and Ovid, 1. Catullus, miser Catulle, FINAL

Intermedio 1 lección de de latìn para practicar la lectura

Comienza a aprender esta lección ya

1. Catullus, miser Catulle, FINAL

1 miser Catulle, desinas ineptire,

2 et quod vides perisse perditum ducas.

3 fulsere quondam candidi tibi soles,

4 cum ventitabas quo puella ducebat

5 amata nobis quantum amabitur nulla.

6 ibi illa multa cum iocosa fiebant,

7 quae tu volebas nec puella nolebat,

8 fulsere vere candidi tibi soles.

9 nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli,

10 nec quae fugit sectare, nec miser vive,

11 sed obstinata mente perfer, obdura.

12 vale puella, iam Catullus obdurat,

13 nec te requiret nec rogabit invitam.

14 at tu dolebis, cum rogaberis nulla.

15 scelesta, vae te, quae tibi manet vita?

16 quis nunc te adibit? cui videberis bella?

17 quem nunc amabis? cuius esse diceris?

18 quem basiabis? cui labella mordebis?

19 at tu, Catulle, destinatus obdura.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE