Lhomond Epitome 9: Iosephus IV
71. Pharao multa dona per Iosephi fratres ad Iacobum mittit
Fama de adventu fratrum Iosephi ad aures regis pervenit; qui dedit eis munera perferenda ad patrem cum his mandatis: “adducite huc patrem vestrum et omnem eius familiam, nec multum curate supellectilem vestram, quia omnia quae opus erunt vobis praebiturus sum, et omnes opes Aegypti vestrae erunt.” Misit quoque currus ad vehendum senem, et parvulos et mulieres.
72. Iosephi fratres eum vivere patri nuntiant
Fratres Iosephi festinantes reversi sunt ad patrem suum, eique nuntiaverunt Iosephum vivere, et principem esse totius Aegypti. Ad quem nuntium Iacobus, quasi e gravi somno excitatus, obstupuit, nec primum filiis rem narrantibus fidem adhibebat. Sed, postquam vidit plaustra et dona sibi a Iosepho missa, recepit animum; et: “mihi satis est,” inquit, “si vivit adhuc Iosephus meus; ibo, et videbo eum antequam moriar.”
73. Iacobus cum filiis et nepotibus profectus Aegyptum petit
Iacobus profectus cum filiis et nepotibus pervenit in Aegyptum, et praemisit Iudam ad Iosephum ut eum faceret certiorem de adventu suo. Confestim Iosephus processit obviam patri: quem ut vidit, in collum eius insiliit, et flens flentem complexus est. Tum Iacobus: “satis diu vixi,” inquit; “nunc aequo animo moriar, quoniam conspectu tuo frui mihi licuit, et te mihi superstitem relinquo.”
74. Iosephus patrem suum advenisse pharaoni nuntiat
Iosephus adiit Pharaonem, eique nuntiavit patrem suum advenisse; constituit etiam quinque e fratribus suis coram rege. Qui eos interrogavit quidnam operis haberent; illi responderunt se esse pastores. Tum rex dixit Iosepho: “Aegyptus in potestate tua est; cura ut pater et fratres tui in optimo loco habitent; et, si qui sint inter eos gnavi et industrii, trade eis curam pecorum meorum.”
75. Iosephus patrem suum ad pharaonem adducit
Iosephus adduxit quoque patrem suum ad Pharaonem, qui, salutatus a Iacobo, percontatus est ab eo qua esset aetate. Iacobus respondit regi: “vixi centum et triginta annos, nec adeptus sum senectutem beatam avorum meorum.” Tum, bene precatus regi, discessit ab eo. Iosephus autem patrem et fratres suos collocavit in optima parte Aegypti, eisque omnium rerum abundantiam suppeditavit.
76. Iacobus a Iosepho postulat ut in maiorum sepulcro condatur
Iacobus vixit septem et decem annos postquam commigrasset in Aegyptum. Ubi sensit mortem sibi imminere, arcessito Iosepho dixit: “si me amas, iura te id facturum esse quod a te petam, scilicet ut ne me sepelias in Aegypto, sed corpus meum transferas ex hac regione, et condas in sepulcro maiorum meorum.” Iosephus autem: “faciam,” inquit, “quod iubes, pater.” “Iura ergo mihi,” ait Iacobus, “te certo id facturum esse.” Iosephus iuravit in verba patris.