Lhomond Epitome 4: Abrahamus et Isaacus
16. Abrahamus a Deo vocatur
Quidam tamen sancti viri coluerunt veram religionem et virtutem: inter quos fuit Abrahamus e genere Semi. Deus fecit foedus cum illo his verbis: “exi e domo paterna, desere patriam, et pete regionem quam daturus sum posteris tuis: augebo te prole numerosa; eris pater multarum gentium, ac per te omnes orbis nationes erunt bonis cumulatae. Adspice caelum; dinumera stellas, si potes; tua progenies eas aequabit numero.”
17. Nascitur Isaacus
Abrahamus iam senuerat, et Sara eius uxor erat sterilis. Quibus tamen Deus promisit filium ex eis nasciturum. “Habebis,” inquit, “filium ex Sara coniuge tua.” Quod audiens Sara risit, nec statim adhibuit fidem promissis Dei, et idcirco reprehensa est a Deo. Abrahamus autem credidit deo pollicenti. Et vero, uno post anno, filius natus est Abrahamo, qui vocavit eum Isaacum.
18. Deus Abrahamo imperat ut filium suum immolet
Postquam Isaacus adolevit, deus tentans fidem Abrahami, dixit illi: “Abrahame, tolle filium tuum unicum quem amas, et immola eum mihi in monte quem ostendam tibi.” Abrahamus non dubitavit parere Deo iubenti: imposuit ligna Isaaco; ipse vero portabat ignem et gladium. Quum iter facerent simul, Isaacus dixit patri: “mi pater, ecce ligna; sed ubinam est hostia immolanda?” Cui Abrahamus: “Deus,” inquit, “sibi providebit hostiam, fili mi.”
19. Angelus Dei clamat ut Abrahamus contineat manum suam
Ubi pervenerunt ambo in locum designatum, Abrahamus exstruxit aram, disposuit ligna, alligavit Isaacum super struem lignorum, deinde arripuit gladium. Tum angelus clamavit de caelo: “Abrahame, contine manum tuam; ne noceas puero. Iam fides tua mihi perspecta est, quum non peperceris filio tuo unico; et ego favebo tibi; remunerabo splendide fidem tuam.” Abrahamus respexit, et vidit arietem haerentem cornibus inter vepres, quem immolavit loco filii.
20. Eliezer, Abrahami servus, in Mesopotamiam mittitur ut inde Isaaco uxorem adducat
Postea Abrahamus misit servum suum Eliezerem ad cognatos suos qui erant in Mesopotamia, ut inde adduceret uxorem filio suo Isaaco. Eliezer sumpsit decem camelos domini sui, et profectus est, portans secum munera magnifica, quibus donaret puellam destinatam Isaaco et eius parentes. Ubi pervenit in Mesopotamiam, constitit cum camelis prope puteum aquae ad vesperum, quo tempore mulieres solebant convenire ad haurientem aquam.
21. Eliezer orat Deum ut indicium ab Eo habeat quo cognoscat puellam Isaaco destinatam
Eliezer oravit Deum his verbis: “Domine, Deus Abrahami, fac ut puella quae dabit potum mihi petenti, ea sit quam Isaaco destinas.” Ecce statim Rebecca, virgo eximia pulchritudine, prodiit, gerens urnam humeris; quae descendit ad puteum, et implevit urnam. Tunc Eliezer progressus obviam puellae: “da,” inquit, “potum mihi.” Cui Rebecca: “bibe,” ait, “domine mi”; et simul demisit urnam. Quum ille bibisset, Rebecca obtulit etiam aquam camelis. Hoc indicio cognovit Eliezer quod scire cupiebat.
22. Eliezer interrogat Rebeccam de eius familia
Eliezer protulit inaures aureas et armillas, quas dedit Rebeccae. Tum interrogavit illam cuius esset filia, num in domo patris esset locus ad commorandum. Cui Rebecca respondit: “ego sum filia Bathuelis: avus meus est frater Abrahami. Est domi locus ad commorandum amplissimus; est etiam plurimum foeni et palearum ad usum camelorum.” Quod audiens Eliezer egit gratias Deo, qui tribuisset iter prosperum sibi.
23. Eliezeri hospitium paratur apud Rebeccae parentes
Rebecca properavit domum, et narravit matri suae ea quae sibi contigerant. Labanus, frater Rebeccae, quum audivisset sororem narrantem, adiit hominem, qui stabat ad fontem cum camelis, et compellans eum: “ingredere,” inquit, “domine mi. Cur stas foris? Paravi hospitium tibi et locum camelis.” Dein deduxit eum domum, eique cibum apposuit.
24. Rebeccae parentes Eliezeris postulationi annuunt
Continuo Eliezer exposuit parentibus Rebeccae causam itineris suscepti, rogavitque ut annuerent postulationi suae. Qui responderunt: “ita voluntas Dei fert; nec possumus Deo obsistere. En Rebecca: proficiscatur tecum, nuptura Isaaco.” Tum Eliezer deprompsit vas aurea et argentea, vestesque pretiosas, quas dedit Rebeccae; obtulit etiam munera matri eius et fratri, et inierunt convivium.
25. Rebecca proficiscitur
Postridie Eliezer surgens mane, dixit parentibus Rebeccae: “Herus meus me exspectat; dimittite me, ut redeam ad illum. Qui responderunt: “vocemus puellam, et percontemur eius sententiam.” Quum Rebecca venisset, sciscitati sunt an vellet discedere cum homine. “Volo,” inquit illa. Dimiserunt ergo Rebeccam et nutricem illius, precantes ei omnia prospera.
26. Isaacus Rebeccam uxorem ducit
Isaacus forte tunc deambulabat rure; vidit camelos venientes. Simul Rebecca, conspicata virum deambulantem, desiluit e camelo, et interrogavit Eliezerem: “quis est ille vir?” Eliezer respondit: “ipse est herus meus. Illa statim operuit se pallio.” Eliezer narravit Isaaco omnia quae fecerat. Isaacus introduxit Rebeccam in tabernaculum matris suae, et lenitus est dolor quem capiebat ex morte matris.