×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.


image

Gospel of Luke, Luc 23

Luc 23

23 1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis. 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine. 5 At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. 6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.

8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.

13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14 dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. 15 Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam. 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam : 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21 At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. 22 Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.

24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum. 26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. 30 Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos. 31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ? 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34 Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, 37 et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum. 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit. 42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. 43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.

44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 46 Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat. 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.

50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus : 51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei : 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu : 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. 55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Luc 23 Luke 23 Lucas 23

23 1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 23 1 And the whole multitude of them rising up, they led him to Pilate. 2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. 2 And they began to accuse him, saying: We find this man subverting our nation, and forbidding to pay tribute to Caesar, and saying that Christ is king. 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? 3 And Pilate questioned him, saying: Are you the king of the Jews? At ille respondens ait : Tu dicis. But he answered and said: You say. 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine. 4 And Pilate said to the chief priests and the multitudes: I find no cause in this man. 5 At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. 5 But they strengthened themselves, saying: He stirs up the people by teaching throughout all Judea, beginning from Galilee even here. 6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. 6 Pilate, hearing Galilea, asked if the man was a Galilean. 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. 7 And when he knew that he was from Herod's power, he sent him back to Herod, who himself was in Jerusalem in those days.

8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. 8 When Herod saw Jesus, he was overjoyed. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. For he had been longing to see him for a long time, because he had heard much about him, and hoped to see some sign done by him. 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. 9 And he questioned him with many words. At ipse nihil illi respondebat. But he himself answered him nothing. 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. 10 Now the chief priests and the scribes stood constantly accusing him. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. 11 And Herod despised him with his army, and disguised himself in a white garment, and sent him back to Pilate. 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem. 12 And Herod and Pilate became friends that very day: for before they were enemies to each other.

13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14 dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. 13 And Pilate, having called together the chief priests, the magistrates, and the people, 14 said to them: You have offered me this man, as if he had turned away the people, and here I am, questioning before you, I have found no cause in this man of those of which you accuse him. 15 Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Neither did Herod, for I sent you to him, and, behold, nothing worthy of death has been done to him. 16 Emendatum ergo illum dimittam. 16 So I will let him go after being corrected. 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 17 And it was necessary to release to them one at the feast. 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam : 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 18 And the whole multitude cried out together, saying: Take him away, and release to us Barabbas: 19 who was sent to prison because of a certain sedition that had taken place in the city and a murder. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 20 Again Pilate spoke to them, wanting to release Jesus. 21 At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. 21 But they cried out, saying: Crucify, crucify him. 22 Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? 22 And he said to them the third time: What evil has this man done? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam. I find no cause of death in him: therefore I will rebuke him and let him go. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum. 23 But they insisted with loud voices demanding that he be crucified: and their voices grew stronger.

24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 24 And Pilate gave sentence that their petition should be made. 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum. 25 And he released to them him who had been sent to prison for murder and sedition, whom they sought: but he delivered Jesus to their will. 26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. 26 And when they were leading him, they seized a certain Simon of Cyrene, who was coming from the town: and they ordered him to carry the cross after Jesus. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. 27 And there followed him a great multitude of people and women, who wept and lamented him. 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. 28 And turning to them, Jesus said: Daughters of Jerusalem, do not weep for me, but weep for yourselves and for your children. 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. 29 For behold, the days will come when they will say: Blessed are the barren, and the wombs that have not given birth, and the breasts that have not nursed. 30 Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos. 30 Then they will begin to say to the mountains: Fall on us; and the hills: Cover us. 31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ? 31 For if in the green wood they do these things, what shall be done in the dry? 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. 32 And two other wicked men were led away with him, that they might be put to death.

33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 33 And when they came to a place called Calvary, there they crucified him: and the robbers, one from the right, and the other from the left. 34 Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. 34 And Jesus said: Father, forgive them: for they know not what they do. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. And when they had divided his clothes, they sent lots. 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. 35 And the people stood watching, and the leaders mocked him with them, saying: He saved others, let him save himself, if this is the chosen Christ of God. 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, 37 et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. 36 And the soldiers also mocked him, coming near and offering him vinegar, 37 and saying: If you are the king of the Jews, save yourself. 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum. 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. 40 And the other answering, rebuked him, saying: Do you not fear God, because you are in the same condemnation. 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit. 41 And we indeed justly, for we receive the things worthy of our deeds; but this man has done no harm. 42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. 43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.

44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. 44 Now it was nearly the sixth hour, and darkness fell over the whole land until the ninth hour. 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 45 And the sun was darkened, and the veil of the temple was rent in the middle. 46 Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. 46 And crying out with a loud voice, Jesus said: Father, into your hands I commend my spirit. Et hæc dicens, expiravit. And saying these things, he expired. 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat. 47 When the centurion saw what had happened, he glorified God, saying: Truly this man was just. 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. 48 And all the company of those who were present together at that spectacle, and saw what was happening, returned beating their breasts. 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. 49 And all his acquaintances stood afar off, and the women who had followed him from Galilee, seeing these things.

50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus : 51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei : 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu : 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 50 And behold, a man named Joseph, who was a councilor, a good and just man: 51 he did not consent to their counsel and actions: from Arimathea, a city of Judea, who himself was waiting for the kingdom of God: 52 he came to Pilate and asked for the body of Jesus: 53 and He wrapped the deposit in a shroud and placed it in a carved tomb, in which no one had yet been placed. 54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. 54 And it was daybreak, and the Sabbath dawned. 55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. 55 The women who followed him, who had come with him from Galilee, saw the tomb and how his body was laid. 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. 56 And returning, they prepared spices and perfumes: and indeed on the Sabbath they were silent according to the commandment.