×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.


image

Gospel of Luke, Luc 13

Luc 13

13 1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ? 3 Non, dico vobis : sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. 4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem ? 5 Non, dico vobis : sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.

6 Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. 7 Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ? 8 At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, 9 et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam.

10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. 11 Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. 12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. 13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. 15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare ? 16 Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ? 17 Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.

18 Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud ? 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. 20 Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei ? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.

22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. 23 Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos : 24 Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis : 26 tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. 27 Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.

31 In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere. 32 Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. 34 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ? 35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.

Luc 13 Luke 13

13 1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 13 1 Now some were present at the same time, telling him about the Galileans, whose blood Pilate mixed with their sacrifices. 2 Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ? 3 Non, dico vobis : sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. 4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem ? 5 Non, dico vobis : sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.

6 Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. 6 And he told this simile: A certain man had a fig tree planted in his vineyard, and he came seeking fruit in it, and found none. 7 Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ? 7 And he said to the vinedresser: Behold, three years have passed since I came looking for fruit in this fig tree, and I do not find it: therefore cut it down: so that what also occupies the earth? 8 At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, 9 et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam. 8 But he, answering, says to him: Lord, let it go this year as well, until I dig around it and sow manure, 9 and indeed it bears fruit; but if not, you will cut it down in the future.

10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. 10 Now he was teaching in their synagogue on the Sabbath. 11 Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. 11 And, behold, there was a woman who had a spirit of infirmity eighteen years, and was bent over, and could not look upward at all. 12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. 12 And when Jesus saw her, he called her to him, and said to him: Woman, you are forgiven from your infirmity. 13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. 13 And he laid his hands on her, and immediately she stood erect, and glorified God. 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. And the synagogue answering, being indignant that Jesus had healed on the sabbath, said to the crowd: There are six days in which it is necessary to work: in these therefore come and be healed, and not on the sabbath day. 15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare ? And the Lord answering him, said: Hypocrites, does not each one of you on the sabbath loose his ox or his ass from the manger, and lead them to water? 16 Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ? And ought not this daughter of Abraham, whom Satan hath bound, behold, eighteen years, to be loosed from this bond on the sabbath day? 17 Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo. And when he had said these things, all his adversaries were ashamed: and all the people rejoiced in all the things that were gloriously done by him.

18 Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud ? 18 He said therefore: To what is the kingdom of God like, and whereunto shall I liken it? 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. It is like a mustard seed, which a man took and cast into his garden, and it grew, and became a great tree, and the birds of the air lodged in its branches. 20 Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei ? And again he said: To what shall I liken the kingdom of God? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum. It is like leaven, which a woman took and hid in three measures of meal, until the whole was leavened.

22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. 22 And he went through the cities and villages, teaching and making his journey to Jerusalem. 23 Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? 23 And a certain man said to him: Lord, if there are few who are saved? Ipse autem dixit ad illos : 24 Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. But he said to them: Strive to enter by the narrow gate: because many, I say to you, will seek to enter, but will not be able to. 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis : 26 tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. 25 And when the master of the house comes in and closes the door, you will begin to stand outside and knock on the door, saying, 'Sir, open it to us.' you have taught us. 27 Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis. And he shall say to you: I do not know where you are: depart from me, all you workers of iniquity. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. There shall be weeping and gnashing of teeth: when you shall see Abraham, and Isaac, and Jacob, and all the prophets in the kingdom of God, and you being cast out. 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. 29 And they shall come from the east, and the west, and the north, and the south, and shall sit down in the kingdom of God. 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. 30 And, behold, there are last who will be first, and there are first who will be last.

31 In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere. 31 The same day some of the Pharisees came up, saying to him, Get out of here, and go from here, because Herod wants to kill you. 32 Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. 32 And he said to them: Go, and tell that fox: Behold I cast out devils, and I do cures today, and tomorrow, and the third day I am finished. 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. 33 Nevertheless, I must walk today, and to-morrow, and the day following, because it is impossible for a prophet to perish outside Jerusalem. 34 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ? 34 Jerusalem, Jerusalem, that kills the prophets and stone those who are sent to you, how often have I wanted to gather your children together like a bird's nest under their wings, and you wouldn't? 35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. 35 Behold, your house will be left to you desolate. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini. But I say to you that you will not see me until he comes when you will say, "Blessed is he who comes in the name of the Lord!"