×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.


image

Gospel of Luke, Luc 08

Luc 08

8 1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo, 2 et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus : Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, 3 et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis.

4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem : 5 Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. 6 Et aliud cecidit supra petram : et natum aruit, quia non habebat humorem. 7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. 8 Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.

9 Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola. 10 Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant.

11 Est autem hæc parabola : Semen est verbum Dei. 12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. 13 Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. 14 Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. 15 Quod autem in bonam terram : hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.

16 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. 17 Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. 18 Videte ergo quomodo audiatis ? Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.

19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba. 20 Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. 21 Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.

22 Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. 23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. 24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit : et facta est tranquillitas. 25 Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei ?

26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam. 27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. 28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi ? obsecro te, ne me torqueas. 29 Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. 30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant dæmonia multa in eum. 31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. 32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. 33 Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est. 34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. 35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. 36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione : 37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis : quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. 38 Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens : 39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus.

40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erunt enim omnes exspectantes eum. 41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, 42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. 43 Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari : 44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. 45 Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit ? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ? 46 Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse. 47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit. 48 At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace. 49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. 50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ : Noli timere, crede tantum, et salva erit. 51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ. 52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit. 53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. 54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge. 55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. 56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.


Luc 08 Luke 08

8 1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo, 2 et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus : Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, 3 et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. 8 1 Afterward, he was traveling through towns and villages, preaching the kingdom of God and twelve with him, 2 and women who had been cured of evil spirits and infirmities: Mary, called Magdalene, from whom seven devils, 3 and Joanna the wife of Chuza, and Susanna, and many others who provided for them out of their resources.

4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem : 5 Exiit qui seminat, seminare semen suum. 4 when the crowd coming together, and were come to him, he said in a parable: 5 A sower went out to sow his seed. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. 6 Et aliud cecidit supra petram : et natum aruit, quia non habebat humorem. 7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. 8 Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. 8 And another fell on the good ground: and it produced a hundredfold fruit. Hæc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat. Saying this, he cried out: He who has ears to hear, let him hear.

9 Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola. 10 Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant. 10 To whom he said: To you it is given to know the mystery of the kingdom of God, but to the rest in parables: so that those who see may not see, and those who hear may not understand.

11 Est autem hæc parabola : Semen est verbum Dei. 11 Now this is a parable: The seed is the word of God. 12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. 12 But those who have a different way, these are the ones who hear: then the devil comes and takes away the word from their hearts, so that they who believe may not be saved. 13 Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. 13 For those who are on the rock, who, when they have heard, receive the word with joy: and these have no roots: those who believe for a time, and in the time of temptation withdraw. 14 Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. 14 But that which fell upon thorns: these are they that heard, and going by cares, and riches, and pleasures of life, are suffocated, and bear no fruit. 15 Quod autem in bonam terram : hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. 15 As for the good ground: these are those who hear the word in a good and excellent heart, retain it, and bear fruit in patience.

16 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. 16 But no one, lighting a lamp, covers it with a vessel, or puts it under a bed, but puts a candlestick above it, so that those who enter may see the light. 17 Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. 17 For there is no secret that will not be made manifest: nor hidden that will not be known and come to light. 18 Videte ergo quomodo audiatis ? 18 See then how you hear? Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. For whoever has, to him will be given: and whoever does not have, even what he thinks he has, will be taken from him.

19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba. 19 And his mother and his brothers came to him, and they could not approach him before the crowd. 20 Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. 20 And it was told him: Your mother and your brothers are standing outside, wanting to see you. 21 Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. 21 He answered and said to them: My mother and my brothers are these who hear the word of God and do it.

22 Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. 22 And it was done in one day: and he himself got into the boat, and his disciples, and said to them: Let us cross over the pond. Et ascenderunt. And they went up. 23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. 24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit : et facta est tranquillitas. But he, rising up, rebuked the wind and the tempest of water, and it ceased: and there was calm. 25 Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? 25 And he said to them: Where is your faith? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei ? Those who were afraid were astonished at one another, saying: Who do you think this is, that he commands both the winds and the sea, and they obey him?

26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam. 26 And they sailed to the country of the Gerasenes, which is against Galilee. 27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. 27 And when he had gone out to the ground, a certain man met him, who had already had a demon for many times, and did not put on clothes, nor remained in the house, but in the tombs. 28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi ? 28 When he saw Jesus, he fell down before him, and crying out with a loud voice, he said: What is it to me and to you, Jesus, Son of the Most High God? obsecro te, ne me torqueas. 29 Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. 29 For he commanded the unclean spirit to come out of the man. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. For many times he seized him, and was bound with chains and kept in fetters. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. And with broken bonds he was driven by the demon into the desert. 30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant dæmonia multa in eum. But he said: Legion: because many demons had entered into him. 31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. 31 And they asked him not to command them to go into the abyss. 32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. 32 Now there was a herd of many pigs feeding on the mountain: and they begged him to allow them to enter into them. Et permisit illis. And he allowed them. 33 Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est. 33 Then the demons came out of the man, and entered into the pigs: and the herd rushed over the precipice into the pond, and was suffocated. 34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. 34 When those who were feeding saw what had happened, they fled and told the news in the city and in the villages. 35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. 35 And they went out to see what had happened, and they came to Jesus, and found the man from whom the demons had gone out, clothed and of sound mind, sitting at his feet, and they were afraid. 36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione : 37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis : quia magno timore tenebantur. 36 And those who had seen it reported to them how he had been healed by the legion: 37 and all the multitude of the country of the Gerasenes besought him to depart from them: for they were held in great fear. Ipse autem ascendens navim, reversus est. But he himself having boarded the ship, returned. 38 Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. 38 And the man from whom the demons had gone begged him to be with him. Dimisit autem eum Jesus, dicens : 39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. And Jesus sent him away, saying: 39 Go back to your house and tell how much God has done for you. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus. And he went through the whole city, preaching how much Jesus had done for him.

40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erunt enim omnes exspectantes eum. 40 And it came to pass, when Jesus returned, the multitude received him: for they were all waiting for him. 41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, 42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. 43 Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari : 44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. 43 And a certain woman had been bleeding for twelve years, who had expended all her substance on the physicians, and could not be cured by anyone: 44 He came back and touched the hem of her garment: and immediately the flow of blood stopped. 45 Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit ? 45 And Jesus said: Who is it that touched me? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ? But to all those who denied, Peter said, and those who were with him: Master, the multitudes press you and afflict you, and you say: Who touched me? 46 Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse. 46 And Jesus says: Someone touched me: for I know that power has gone out from me. 47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit. 47 And the woman, seeing that he had not hid, came trembling and fell at his feet: and for what reason she had touched him, she told before all the people: and how she was instantly healed. 48 At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace. 48 But he said to her: Daughter, your faith has saved you: go in peace. 49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. 49 While he was still speaking, someone came to the ruler of the synagogue, saying to him: Because your daughter is dead, do not trouble him. 50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ : Noli timere, crede tantum, et salva erit. 50 But Jesus, hearing this word, answered the girl's father: Do not be afraid, only believe, and you will be saved. 51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ. 51 And when he came home, he did not allow anyone to enter with him, except Peter, and James, and John, and the father and mother of the girl. 52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. 52 And they all wept, and bewailed her. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit. 53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. 53 And they mocked him, knowing that she was dead. 54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge. 54 But he, holding her hand, cried out, saying: Girl, get up. 55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. 55 And his spirit returned, and he arose immediately. Et jussit illi dari manducare. And he commanded that it should be given to him to eat. 56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat. 56 And his parents were amazed, whom he ordered not to tell anyone what had happened.