×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

Latin Odyssey, Circe

Circe

On another island, Odysseus has sent a search party to find inhabitants. One of their number, Eurylochus, returns to tell what happened.

Eurylochus revenit et nuntiavit: “per silvam ambulabamus. subito domum magnam invenimus. aliquis in domo cantabat. ubi vocavimus, dea e domo venit et statim vocavit nos intrare. omnes comites cum dea intraverunt. ego autem periculum prosensi, itaque foris manebam. nunc omnes mortui sunt, nam nemo revenit e domo.

statim Ulixes gladium et arcum sustulit et rogavit, “Euryloche, ubi est via? necesse est mihi comites invenire et servare.” Eurylochus respondit: “te necabit! noli discedere!” Ulixes non Eurylochum audivit sed per silvam discessit. mox Mercurium deum invenit. Mercurius Ulixem salutavit: “salve, Ulixes, ubi iter facis? ubi erras? cupisne comites tuos servare? difficile erit! sed audi: recipe hoc - est herba quae te servabit ex periculo. nam dea artes magicas agit. haec artes comites tuos superaverunt. sed tu artes deae superabis hac cum herba. ubi te mutare in suem petit, deam oppugna. tum auxilium dabit tibi.”

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE