×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-10-26

07-10-26

Delictum in armis nuclearibus portandis

25.10.2007, klo 11.39

Mense Augusto in USA accidit, ut aeroplanum B52, sex cuspidibus nuclearibus oneratum, trans Americam septentrionalem volaret.

Ille volatus inter delicta in armis nuclearibus tractandis gravissima habetur.

Moderatores exercitus aerei affirmant similes errores numquam ante factos esse. Quattuor colonelli propter illud peccatum a munere amoti sunt.

Gorbatshov novum motum condidit

25.10.2007, klo 11.38

Mihail Gorbatshov, pristinus moderator Unionis Sovieticae, in Russia Foederationem socio-democraticam condidit.

Propositum est ante comitia parlamentaria mense Decembri futura pro democratia libera pugnare.

Foederatio a Gorbashov condita non est in repertorium factionum officialiter relata neque rebus sic stantibus comitiis intererit.

Gorbatshov ab anno bis millesimo primo (2001) usque ad annum bis millesimum sextum (2006) factioni socio-democraticae Russiae praeerat, cui non contigit, ut delegati eius in Dumam crearentur.

In comitiis Decembribus victoriam verisimiliter reportabit factio Russia Unita, cuius candidatus principalis erit praesidens Vladimir Putin.

Pingues vectores periculum

25.10.2007, klo 11.37

Societas aeronautica SAS (Scandinavian Airline System) censet vectores pinguiores quam ante periculum facere.

Ante decem annos magistratus Europaei de securitate aeroplanorum responsales virum cum sarcinis manualibus pondo duodenonaginta, feminam septuaginta chiliogrammata esse aestimaverunt.

Nunc autem medium pondus tribus chiliogrammatis maius est.

Ideo societas SAS anno proximo viginti milia vectorum ad pondus medium probandum pensabit.

Magistratus aeronautici periculum ex pinguitudine hominum ortum bene intellegunt, nam pondus aeroplani vel una tonna opinione maius ad stabilitatem, consumptionem carburantis, longitudinem aerodromi suam vim et effectum habet.

Lex de servitiis sexualibus

25.10.2007, klo 11.36

In Finnia lex lata est, ne servitia sexualia a victimis proxenetismi aut commercii hominum emerentur.

Emptio autem ab aliis prostitutis lege non vetatur.

Nemo ex illa lege, quae a mense Octobri anni bis millesimi sexti valet, adhuc damnatus est.

Emptori enim difficile est scire, an prostituta sit victima necne. Neque, etsi emptor id scivisset, vigiles rem facile comprobare possunt.

Ideo Anne Holmlund, ministra rerum interiorum Finniae, censet hodierno statu rerum clarius et melius esse, si emptio servitiorum sexualium omnino vetetur aut permittatur.

Kimi Räikkönen victor

25.10.2007, klo 11.35

Ultimum huius anni certamen in serie autoraedarum Formula 1 Paulopoli, in urbe Brasiliae, die Dominico factum est.

Kimi Räikkönen Finnus non tantum huius certaminis sed etiam totius seriei victoriam reportavit.

Inter ergasteria autocinetica plurima puncta adepta est officina Ferrari, cuius auriga Räikkönen est.

07-10-26 07-10-26