×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-12-15

06-12-15

Turcia et Unio Europaea

15.12.2006, klo 12.46

Die Lunae civitatibus Unionis Europaeae placuit, ut aliquot consultationes de Turcia in unionem asciscenda in posterius differrentur.

Hoc decretum ideo factum est, quod Turci dicto Unionis Europaeae non audientes recusaverant, quominus naves ex Cypro venientes portubus suis reciperent.

Deliberationes, quae de societate Turciae habentur, in triginta quinque capita ad varios aspectus politicos pertinentia digestae sunt, e quibus adhuc nonnisi unum ad finem adductum est.

(Reijo Pitkäranta)

Fuglesang astronauta Suetus

15.12.2006, klo 12.45

Scandinavi iam suum proprium astronautam habent, cum Christer Fuglesang Suetus et Robertus Curbeam Americanus naviculae spatiali Discovery insidentes in spatium cosmicum emissi sunt.

Nec Fuglesang tantum ipsi volatui interfuit, sed etiam ambulationem spatialem altero astronauta comite feliciter suscepit missile suum cum statione cosmica copulando et eidem alam quandam applicando.

(Reijo Pitkäranta)

Multi mafiosi in Italia capti

15.12.2006, klo 12.45

Custodes publici Italiae, dum duos impetus in criminalitatem ordinatam faciunt, amplius centum homines comprehenderunt.

In Italia septentrionali et in Calabria, regione meridiana, triginta quattuor mafiosi capti sunt, cum non abesset suspicio, quin mercaturas armorum et drogarum exercerent et cum grege criminali nomine ?Ndrangheta? colluderent.

Inter alteram incursionem aedilibus Neapolitanis contigit, ut octoginta coniuratos de commercio drogarum suspectos in diversis partibus Italiae deprehenderent.

(Reijo Pitkäranta)

De condicione fluminis Rheni

15.12.2006, klo 12.44

Commissio internationalis fluminis Rheni protegendi aquam Rheni iam esse bonae qualitatis confirmat.

Abhinc enim viginti annos incendium in quadam fabrica chemica Helvetica effecit, ut viginti tonnae materiae venenosae in Rhenum effugerent et pisces per spatium multorum centenorum chiliometrorum morerentur.

Existimantur sexaginta miliarda euronum ad flumen restituendum adhibita esse.

(Tom Bergman)

Sepulcrum S. Pauli inventum

15.12.2006, klo 12.44

Archaeologi se reliquias Sancti apostoli Pauli in crypta cuiusdam ecclesiae Romanae invenisse credunt.

Sarcophagus, in quo ossa eius condita esse existimantur, repertus est, postquam investigatores duas magnas tabulas marmoreas de altaribus sustulerunt.

Postea locus repertionis cancellis circumdatus est, per quos latus sarcophagi marmorei conspici potest.

Traditum est Sanctum apostolum Paulum anno sexagesimo quinto Romae martyrium subisse.

(Reijo Pitkäranta)

Sollemnitas Sanctae Luciae

15.12.2006, klo 12.43

Die Mercurii sive Idibus Decembribus (13.12.) in urbe Helsinki more translaticio festum Sanctae Luciae celebratum est.

Proprium huius sollemnitatis est lucem tenebris afferre, quam ob rem quotannis aliqua virgo eligi solet, quae corona candelarum ornata et curru per mediam urbem vecta diem brumalem illuminet.

06-12-15 06-12-15