×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-10-06

06-10-06

De experimento nucleari

05.10.2006, klo 18.19

Moderatores Coreae Septentrionalis nuntiaverunt se experimentum nucleare facturos esse, ut defensionem civitatis suae contra inimicitias Americanorum corroborarent.

Qua re audita multae nationes, in iis Corea Meridiana, Iaponia, Britannia illud inceptum concorditer condemnaverunt.

Quin etiam Sinenses duces Coreanos ad temperantiam hortati sunt.

(Reijo Pitkäranta)

IRA vim deposuisse videtur

05.10.2006, klo 18.18

Exercitus Irlandiae liberandae (IRA) actionibus suis nefariis finem fecit neque iam pro causa sua armis certabit.

Quod apparet ex relatione, quam commissio, cuius est processum pacis Irlandiae Septentrionalis custodire, nuperrime divulgavit.

Idem documentum monstrat etiam Sinn Fein, alam politicam illius exercitus, suo promisso satisfecisse et eo tendere, ut proposita sua rationibus politicis peragantur.

(Reijo Pitkäranta)

Saepes in confinio Mexici

05.10.2006, klo 18.18

Senatus Civitatum Americae Unitarum legem de saepimento tutelari in confinio Mexici ducendo accepit et quidem ita, ut octoginta senatores pro hoc consilio sententiam ferrent, undeviginti autem eidem adversarentur.

Munus huius obstaculi erit impedire, ne homines ex Mexico illegaliter in Civitates Americae Unitas immigrent.

In finibus Americanorum hodie undecim fere miliones Mexicanorum versantur, quorum dimidia pars iure habitandi caret.

(Reijo Pitkäranta)

Praemium Nobelianum physicae

05.10.2006, klo 18.17

Praemium Nobelianum physicae hoc anno astronomis Americanis John Mather et George Smoot tribuitur.

Qui viri de cosmologia optime meriti praecipue initiis rerum naturae, stellarum, galaxiarum investigandis operam impenderunt.

Studiis suis cosmologicis subsidio venerunt opinioni, ex qua rerum natura ex displosione primigenia orta est.

(Reijo Pitkäranta)

Urbs Vasa 400 annorum

05.10.2006, klo 18.16

Die Lunae quadringenti anni acti erant, cum Vasa, urbs Finniae in ora Bothniae Australis iacens, condita est.

Postridie enim Kalendas Octobres anno millesimo sescentesimo sexto (2.10.1606) accidit, ut Mustasaari, emporium mediaevale, cui postea nomen Vasa inditum est, a Carolo IX, rege Suetiae, privilegio urbis donaretur.

Itaque non mirari oportet Carolum XVI Gustavum, successorem eius hodiernum, una cum regina Silvia mense Augusto proxime praeterito Vasam visitavisse, ut urbi de anniversario gratularetur.

(Reijo Pitkäranta)

Nova crustaceorum genera

05.10.2006, klo 18.16

In quadam spelunca in Israele patefacta octo nova crustaceorum genera reperta sunt.

Haec spelunca, in qua oecosystema per quinque miliones annorum segregatum vixisse existimatur, inter effossiones in illa regione factas inventa est.

Illud antrum semper luce solis caruit, quam ob rem crustacea caeca remanserunt. Ope horum generum investigari potest, quo modo organismi solis expertes explicati sint.

(Maija Ketoluoto-Nurminen)

06-10-06 10-06-06