×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.


image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-09-22

06-09-22

Comitia in Suetia parlamentaria 22.09.2006, klo 10.07 Die Dominico in Suetia comitia parlamentaria habita sunt, quorum eventum omnes intenti exspectabant, cum scirent potestatem socialistarum per duodecim annos continuatam in discrimine versari. Sententiis computatis patuit confoederationem partium mediarum et dextrarum ex democratis socialibus et prasinis victoriam reportavisse: illa coalitio enim ex suffragiis duodequinquaginta centesimas (48%) sibi paravit, cum russati et prasini ex votis nonnisi quadraginta sex (46%) centesimis potirentur. Quae cum ita sint, proximus princeps minister Suetiae erit Fredrik Reinfeldt, praeses factionis conservativae moderatae unum et quadraginta annos natus. Göran Persson, dux socialistarum, de clade sua certior factus nulla mora interposita nuntiavit se non solum praesidatum factionis suae deponere sed etiam a negotiis publicis omnino recedere. (Reijo Pitkäranta)

Rerum conversio in Thailandia 22.09.2006, klo 10.07 In Thailandia conversio rerum facta est, cum summus dux exercitus sibi potestatem arripuit et legem civitatis fundamentalem abrogavit. Eodem tempore Thaksin Shinawatra, princeps minister Thailandiae, qui diu de corruptione accusatus erat, a munere amotus est. Usurpatores nuntiaverunt se summum imperium usque eo obtenturos esse, quoad civitati administrandae novus primarius minister eligeretur. (Reijo Pitkäranta)

Quid papa Benedictus XVI dixerit 22.09.2006, klo 10.06 Papa Benedictus XVI ait se graviter dolere, si verba sua de islamismo facta animos musulmanorum offendissent. Arbitrabatur sibi talem pronuntiationem edendam esse, postquam audivit orbem islamistarum valde iratum esse propter orationem suam in Germania habitam. Citaverat enim in sermone suo dictum cuiusdam imperatoris mediaevalis, ex quo propheta Muhammed effecisset, ut varii generis mala per orbem terrarum manarent. (Reijo Pitkäranta)

Colloquia Indiae et Pakistaniae 22.09.2006, klo 10.05 Pervez Musharraf, praesidens Pakistaniae, et Manmohan Singh, primus minister Indiae, consenserunt, ut consultationes pacis a ministris utriusque civitatis denuo susciperentur. Colloquia enim ad territorium Casmiriam pertinentia mense Iulio ad irritum ceciderunt, cum ducenti fere homines ictibus bombicis in India factis vitam amisissent. Indi hunc impetum separatistis ex Pakistania agentibus crimini dederunt. (Reijo Pitkäranta)

De mutatione climatis 22.09.2006, klo 10.05 Investigatores Americani mutationem climaticam iam evolutionem afficere putant. Nonnullae enim species animalium propter novum caeli statum genetice mutari coeperunt. Hodie in Terra Nova (Newfoundland), provincia Canadae, culices etiam mense Augusto sanguinem exsugere pergunt, cum antea mense Iulio id facere desierint. Mutationes evolutionis praesertim in partibus orbis terrarum septentrionalibus conspici possunt, quarum clima iam simile fere sit ac in regionibus meridianis. (Maija Ketoluoto-Nurminen)


06-09-22 06-09-22 06-09-22

Comitia in Suetia parlamentaria 22.09.2006, klo 10.07 Die Dominico in Suetia comitia parlamentaria habita sunt, quorum eventum omnes intenti exspectabant, cum scirent potestatem socialistarum per duodecim annos continuatam in discrimine versari. Parliamentary elections in Sweden 22.09.2006, klo 10.07 On Sunday, parliamentary elections were held in Sweden, the results of which were eagerly awaited by everyone, knowing that the power of the socialists, which had continued for twelve years, was in crisis. Sententiis computatis patuit confoederationem partium mediarum et dextrarum ex democratis socialibus et prasinis victoriam reportavisse: illa coalitio enim ex suffragiis duodequinquaginta centesimas (48%) sibi paravit, cum russati et prasini ex votis nonnisi quadraginta sex (46%) centesimis potirentur. It was clear from the votes counted that the confederation of the center and right-wing parties from the social democrats and the prasins had won: in fact, that coalition secured twenty-five percent (48%) of the votes, while the Russians and the prasins won only forty-six (46%) percent of the votes. Quae cum ita sint, proximus princeps minister Suetiae erit Fredrik Reinfeldt, praeses factionis conservativae moderatae unum et quadraginta annos natus. Göran Persson, dux socialistarum, de clade sua certior factus nulla mora interposita nuntiavit se non solum praesidatum factionis suae deponere sed etiam a negotiis publicis omnino recedere. (Reijo Pitkäranta)

Rerum conversio in Thailandia 22.09.2006, klo 10.07 In Thailandia conversio rerum facta est, cum summus dux exercitus sibi potestatem arripuit et legem civitatis fundamentalem abrogavit. Eodem tempore Thaksin Shinawatra, princeps minister Thailandiae, qui diu de corruptione accusatus erat, a munere amotus est. Usurpatores nuntiaverunt se summum imperium usque eo obtenturos esse, quoad civitati administrandae novus primarius minister eligeretur. (Reijo Pitkäranta)

Quid papa Benedictus XVI dixerit 22.09.2006, klo 10.06 Papa Benedictus XVI ait se graviter dolere, si verba sua de islamismo facta animos musulmanorum offendissent. Arbitrabatur sibi talem pronuntiationem edendam esse, postquam audivit orbem islamistarum valde iratum esse propter orationem suam in Germania habitam. Citaverat enim in sermone suo dictum cuiusdam imperatoris mediaevalis, ex quo propheta Muhammed effecisset, ut varii generis mala per orbem terrarum manarent. (Reijo Pitkäranta)

Colloquia Indiae et Pakistaniae 22.09.2006, klo 10.05 Pervez Musharraf, praesidens Pakistaniae, et Manmohan Singh, primus minister Indiae, consenserunt, ut consultationes pacis a ministris utriusque civitatis denuo susciperentur. Colloquia enim ad territorium Casmiriam pertinentia mense Iulio ad irritum ceciderunt, cum ducenti fere homines ictibus bombicis in India factis vitam amisissent. For the conferences pertaining to the territory of Casmiria in the month of July fell into vain, after nearly two hundred men had lost their lives in India by making cotton shots. Indi hunc impetum separatistis ex Pakistania agentibus crimini dederunt. Separated Indians from Pakistani agents have accused this attack. (Reijo Pitkäranta)

De mutatione climatis 22.09.2006, klo 10.05 Investigatores Americani mutationem climaticam iam evolutionem afficere putant. Nonnullae enim species animalium propter novum caeli statum genetice mutari coeperunt. For some species of animals have begun to change genetically on account of the new climatic conditions. Hodie in Terra Nova (Newfoundland), provincia Canadae, culices etiam mense Augusto sanguinem exsugere pergunt, cum antea mense Iulio id facere desierint. Today, in Terra Nova (Newfoundland), the province of Canada, fleas continue to suck blood even during the month of August, when they stopped doing it earlier in July. Mutationes evolutionis praesertim in partibus orbis terrarum septentrionalibus conspici possunt, quarum clima iam simile fere sit ac in regionibus meridianis. Evolutionary changes can be observed especially in the northern parts of the world, whose climate is almost the same as in the southern regions. (Maija Ketoluoto-Nurminen)