Psalmus 118-Teth
65 Teth. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. 66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. 67 Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi. 68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. 69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. 70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum. 71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. 72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.