Psalmus 118-Caph
81 Caph. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ? 83 Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus. 84 Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ? 85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. 86 Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me. 87 Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua. 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.