×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 099

Psalmus 099

1 Psalmus in confessione. 2 Jubilate Deo, omnis terra ; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. 3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos : populus ejus, et oves pascuæ ejus. 4 Introite portas ejus in confessione ; atria ejus in hymnis : confitemini illi. Laudate nomen ejus, 5 quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.