×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 098

Psalmus 098

1 Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra. 2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. 3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, 4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. 5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus : invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ; 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. 9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.


Psalmus 098

1 Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra. The Lord has reigned: the people are angry; he that sitteth on the cherubims: let the earth be moved. 2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. 3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, 4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. 5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. Exalt ye the Lord our God, and worship at his footstool, for it is holy. 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus : invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ; 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. 9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.