×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 095

Psalmus 095

1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra. 2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus. 3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus. 4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos. 5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit. 6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. 7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ; 8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ; 9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ; 10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate. 11 Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ; 12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.


Psalmus 095 Psalm 095

1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. 1 A song to David himself, when the house was being built after the captivity. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra. Sing the new song to the Lord ; sing to the Lord, all the earth. 2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus. 3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus. 4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos. 5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit. 5 For all the gods of the nations are demons; But the Lord made the heavens. 6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. 6 Confession and beauty in his sight; sanctity and magnificence in his sanctification. 7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ; 8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ; 9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ; 10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate. 11 Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ; 12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.