×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

Confessiones Sancti Augustini, Liber Secundus - pars 2

Liber Secundus - pars 2

Etenim species est pulchris corporibus, et auro, et argento, et omnibus; et in contactu carnis congruentia valet plurimum, cæterisque sensibus est sua cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis, et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam vindictæ aviditas oritur: et tamen in cuncta hæc adipiscenda non est egrediendum abs te, Domine, neque deviandum a lege tua. Et vita quam hic vivimus habet illecebram suam propter quemdam modum decoris sui, et convenientiam cum his omnibus infimis pulchris. Amicitia quoque hominum charo nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. Propter universa hæc atque hujusmodi, peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione cum extrema bona sint, meliora et summa deseruntur, tu, Domine Deus noster, et veritas tua, et lex tua. Habent enim et hæc ima delectationes, sed non sicut Deus meus qui fecit omnia; quia in ipso delectatur justus, et ipse est deliciæ rectorum corde.

Cum itaque de facinore quæritur qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicujus illorum bonorum, quæ infima diximus, esse potuisse apparuerit aut metus amittendi. Pulchra sunt enim et decora, quanquam præ bonis superioribus et beatificis abjecta et jacentia. Homicidium fecit. Cur fecit? Adamavit ejus conjugem aut prædium, aut voluit deprædari unde viveret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere, aut læsus ulcisci se exarsit. Num homicidium sine causa faceret, ipso homicidio delectatus? Quis crediderit? Nam et de quo dictum est vecordi et nimis crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat, prædicta est tamen causa: "Ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus." Quare id quoque? cur ita? Ut scilicet illa exercitatione scelerum, capta urbe, honores, imperia, divitias assequeretur, et careret metu legum, et difficultate rerum, propter inopiam rei familiaris, et conscientiam scelerum. Nec ipse igitur Catilina amavit facinora sua; sed utique aliud cujus causa illa faciebat.

Quid ego miser in te amavi, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum sexti decimi anni ætatis meæ? Non enim pulchrum eras, cum furtum esses; aut vero aliquid es, ut loquar ad te? Pulchra erant poma illa quæ furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, creator omnium, Deus bone, Deus summum bonum, et bonum verum meum: pulchra erant illa poma; sed non ipsa concupivit anima mea miserabilis. Erat enim mihi meliorum copia; illa autem decerpsi tantum ut furarer. Nam decerpta projeci, epulatus inde solam iniquitatem, qua lætabar fruens. Nam et si quid illorum pomorum intravit in os meum, condimentum ibi facinus erat. Et nunc, Domine Deus meus, quæro quid me in furto delectaverit, et ecce species nulla est: non dico sicut in æquitate atque prudentia; sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et vegetante vita; neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis et terra et mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quædam defectiva species et umbratica vitiis fallentibus.

Nam et superbia celsitudinem imitatur; cum tu sis unus super omnia Deus excelsus. Et ambitio quid nisi honores quærit et gloriam; cum tu sis præ cunctis honorandus unus et gloriosus in æternum? Et sævitia potestatum timeri vult: quis autem timendus, nisi unus Deus? Cujus potestati eripi aut subtrahi quid potest? Quando, aut ubi, aut quo, vel a quo? Et blanditiæ lascivientium amari volunt: sed neque blandius est aliquid tua charitate, nec amatur quidquam salubrius, quam illa præ cunctis formosa et luminosa veritas tua. Et curiositas affectare videtur studium scientiæ; cum tu omnia summe noveris. Ignorantia quoque ipsa atque stultitia, simplicitatis et innocentiæ nomine tegitur; quia te simplicius quidquam non reperitur. Quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt? Et ignavia quasi quietem appetit: quæ vero quies certa præter Dominum? Luxuria satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu autem es plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. Effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. Avaritia multa possidere vult; et tu possides omnia. Invidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? Ira vindictam quærit: te justius quis vindicat? Timor insolita et repentina exhorrescit, rebus quæ amantur adversantia, dum præcavet securitati: tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te separat quod diligis? aut ubi, nisi apud te, firma securitas? Tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas; quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.

Ita fornicatur anima, cum avertitur abs te, et quærit extra te ea, quæ pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Perverse te imitantur omnes qui longe se a te faciunt, et extollunt se adversum te. Sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturæ; et ideo non esse quo a te omnimodo recedatur. Quid ergo in illo furto ego dilexi? Et in quo Dominum meum vel vitiose atque perverse imitatus sum? An libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus imitarer faciendo impune quod non liceret, tenebrosa omnipotentiæ similitudine? Ecce est ille servus fugiens Dominum suum, et consecutus umbram. O putredo, o monstrum vitæ, et mortis profunditas! Potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?

Quid retribuam Domino, quod recolit hæc memoria mea, et anima mea non metuit inde? Diligam te, Domine, et gratias agam, et confitear nomini tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. Gratiæ tuæ deputo et misericordiæ tuæ, quod peccata mea tanquam glaciem solvisti. Gratiæ tuæ deputo et quæcumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam gratuitum facinus amavi? Et omnia mihi dimissa esse fateor; et quæ mea sponte feci mala, et quæ te duce non feci. Quis est hominum qui suam cogitans infirmitatem, audet viribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam; ut minus amet te, quasi minus ei necessaria fuerit misericordia tua, qua donas peccata conversis ad te? Qui enim vocatus a te secutus est vocem tuam, et vitavit ea quæ me de meipso recordantem et fatentem legit, non me derideat ab eo medico ægrum sanari, a quo sibi præstitum est ut non ægrotaret, vel potius ut minus ægrotaret: et ideo te tantumdem, imo vero amplius diligat; quia per quem me videt tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum languoribus non implicari.

Quem fructum habui miser aliquando in iis quæ nunc recolens erubesco, maxime in illo furto in quo ipsum furtum amavi? Nihil aliud; cum et ipsum esset nihil, et eo ipso ego miserior. Et tamen solus id non fecissem, sic recordor animum tunc meum; solus omnino id non fecissem. Ergo amavi ibi etiam consortium eorum cum quibus id feci. Non ergo nihil aliud quam furtum amavi; imo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. Quid est revera? Quis est qui doceat me, nisi qui illuminat cor meum et discernit umbras ejus? Quid est quod mihi venit in mentem quærere, et discutere, et considerare? Quia si tunc amarem poma illa quæ furatus sum, et eis frui cuperem, possem etiam solus, si satis esset committere illam iniquitatem, qua pervenirem ad voluptatem meam; nec confricatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meæ. Sed quoniam in illis pomis voluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul peccantium.

Quid erat ille affectus animi? Certe enim plane turpis erat nimis; et væ mihi erat qui habebam illum. Sed tamen quid erat? Delicta quis intelligit? Risus erat, quasi titillato corde, quod fallebamus eos qui hæc a nobis fieri non putabant, et vehementer nolebant. Cur ergo eo me delectabat, quo id non faciebam solus? An quia etiam nemo facile solus ridet? Nemo quidem facile; sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo præsens est, vincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum, vel sensibus occurrit, vel animo. At ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. Ecce est coram te, Deus meus, viva recordatio animæ meæ. Solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. O nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis, ex ludo et joco nocendi aviditas, et alieni damni appetitus; nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine; sed cum dicitur: Eamus, faciamus; et pudet non esse impudentem.

Quis exaperit istam tortuosissimam et implicatissimam nodositatem? Foeda est; nolo in eam intendere, nolo eam videre. Te volo, justitia et innocentia, pulchra et decora honestis luminibus, et insatiabili satietate. Quies est apud te valde, et vita imperturbabilis. Qui intrat in te, intrat in gaudium Domini sui; et non timebit, et habebit se optime in optimo. Defluxi abs te ego, et erravi, Deus meus, nimis devius a stabilitate tua in adolescentia, et factus sum mihi regio egestatis.

Liber Secundus - pars 2 The second book - part 2 O segundo livro - parte 2

Etenim species est pulchris corporibus, et auro, et argento, et omnibus; et in contactu carnis congruentia valet plurimum, cæterisque sensibus est sua cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis, et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam vindictæ aviditas oritur: et tamen in cuncta hæc adipiscenda non est egrediendum abs te, Domine, neque deviandum a lege tua. Indeed, it is the appearance of beautiful bodies, and of gold, and of silver, and of all things; and in the contact of the flesh the congruity is of great value, and for the other senses there is a modification of bodies adapted to each one; it also has temporal honor, and the virtue of its power to control and overcome, whence also arises the greed for revenge: and yet in order to obtain all these things it is not necessary to depart from you, Lord, nor to deviate from your law. Et vita quam hic vivimus habet illecebram suam propter quemdam modum decoris sui, et convenientiam cum his omnibus infimis pulchris. Amicitia quoque hominum charo nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. Propter universa hæc atque hujusmodi, peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione cum extrema bona sint, meliora et summa deseruntur, tu, Domine Deus noster, et veritas tua, et lex tua. Habent enim et hæc ima delectationes, sed non sicut Deus meus qui fecit omnia; quia in ipso delectatur justus, et ipse est deliciæ rectorum corde.