image

Mille Fabulae, Fabulae 21-40

Fabulae 21-40

21) Leo Rex et Simius

Cum se ferarum regem fecisset, leo bonam famam consequi voluit, more regum. Prioribus suis fatis ferocibus renuntians, mutavit consuetudinem; sine sanguine cibum sumere iuravit. Postea de hac re coepit habere paenitentiam et, dum mutare non posset naturam, coepit aliquos ducere in secreto ut falleret et quaerere si os feteret. Et illos qui dicebant fetet et putet, ac illos qui dicebant non putet aut tacebant, omnes dilaniabat. Postea simium interrogabat si putidum haberet os. Ille cinnamomum dixit et quasi deorum altaria. Leo erubuit laudatorem ut illi tunc parceret. Sed postea languere se simulavit. Et continuo venerunt medici et suadent sumere cibum levem, qui tolleret fastidium pro digestione. At leo, ut regibus omnia licent, “Ignota est mihi caro simii; eam probare vellem.”

22) Leo, Vulpes, et Simius

Leo, animalium imperio potitus, ea animalia quae honore caudae carerent exsulare e finibus regni sui iusserat. Vulpes pavefacta iam vasa colligebat, ire in exilium parans. Cui cum diceret simius, ad regis imperata iam solum vertens, edictum ad illam non pertinere, quae tantum caudae haberet ut superforet, “Verum dicis,” inquit illa, “et recte admones. Sed quo scio an me leo vel primam numerare velit inter illa quae cauda carent?”

Qui vita sub tyranno agenda contigit, insons licet sit, saepe ut nocens plectitur.

23) Leo Senex, Vulpes, et Lupus

Leo, cum consenuisset, aegrotabat, iacens in antro. Accesserunt autem visitatura regem, praeter vulpem, cetera animalia. Lupus igitur, capta occasione, accusabat apud leonem vulpem quasi nihili facientem suum omnium dominum et propterea neque ad visitationem profectam. Interim affuit et vulpes et ultima audivit lupi verba. Leo igitur contra eam infremuit sed, defensionis tempore petito, vulpes “Quis,” inquit, “eorum qui convenerunt tantum profuit quantum ego, quae in omnem partem circuivi et medicamentum pro te a medico quaesivi et didici?” Cum autem leo statim ut medicamentum diceret imperasset, illa inquit, “Lupo vivente excoriato, ipsius calidam pellem indueris.” Lupo statim mortuo iacente, vulpes ridens ait, “Sic non oportet dominum ad malevolentiam movere, sed ad benevolentiam.”

24) Leo Senex, Gemens

Leo, gravatus aetate et febribus, iacebat, spiritum trahens extremum. Supervenit aper spumans dentibus, veterem iram effundens. Taurus cornibus corpus eius undique confodit. Asinus pedibus suis eum attrivit. Et dixit vix spirans cum gemitu, “Heu! Cum esset virtus, erat honor; fuit et timor, immo et opinio mea terruit plures. Deficientibus autem viribus, deficit honor.”

25) Leo Senex et Vulpes

Leo, defectus annis, recubabat in spelunca sua et aegrum simulabat. Visitatum regem complures venerunt bestiae, quas protinus devoravit. Accessit etiam vulpes, sed cauta ante speluncam procul stabat, salutans regem. “Cur non intras?” interrogavit leo. Vulpes respondit, “Quod video vestigia intrantium multa, at nulla exeuntium.”

26) Leo et Vulpes Territa

Vulpes, cum numquam leonem vidisset, postquam olim forte in eum incidit, primo quidem intuitu ita perterrefacta est ut parum abfuerit quin periret. Rursus autem eodem obviam reperto, tunc etiam, sed non ut antea, timuit. Tertio demum ipsum conspicata, audax ita fuit ut, accedens, cum eo colloqueretur.

Quae terribilia sunt, consuetudo blandiora reddit.

27) Leo Inclusus et Vulpes

Vulpes, prope leonem inclusum stans, multis eum lacerabat contumeliis. Leo respondet, “Tu quidem nulla me iniuria afficis, sed adversa quam nunc experior fortuna.”

28) Leo Irretitus et Vulpes

Leo, comprehensus laqueo, totis viribus vincula dirumpere conabatur; quo autem maiori conatu laqueum trahebat, eo arctius detinebatur. Vulpes, illac iter habens, cum hoc esset intuita, “Non viribus,” inquit, “mi rex, istinc evades, sed ingenio. Relaxandus enim laqueus et dissolvendus; non trahendus est.” Quod cum leo fecisset, statim soluto laqueo quo erat astrictus, liber evasit.

Fabula indicat ingenium viribus longe esse praestantius.

29) Leo, Mus, et Vulpes

Leo cum olim dormiret, per os eius mus forte discurrit. Tum ille, consurgens, quaquaversum circumagebatur, eum quaeritans qui inde transierat. At vulpes, eum conspicata, graviter obiurgabat quod leo nimirum cum esset, murem pertimuisset. Cui ille “Ego vero,” respondit, “de eius voluntate tantummodo irascor.”

Haec profecto docent quod prudentes homines ne parva quidem negligere debeant.

30) Leo et Vulpes, Socii

Vulpecula, apparitoris instar, operam suam locabat leoni, ita ut haec praedam indicaret, ille aggressus caperet. Quare et utrique pro dignitate qua erat, pars obtingebat. Sed vulpes, cum leoni partem invideret maiorem, venari potius ipsa voluit quam indicare. Et, aliquid e grege ovium conata rapere, primum ipsa praeda facta est venantibus.

Servire tuto melius est quam cum periculo dominari.

31) Leo, Vulpes, et Asinus Venantes

Vulpes, asinus, et leo venatum iverant. Praedam asinum partiri leo iussit. Asinus singulis singulas partes ponebat aequales, sed leo eum dilaniavit. Tum vulpeculae negotium partiendi dedit. Haec, sapientior quam asinus, partem maximam leoni apposuit et sibi vix minimam particulam reservavit. Leo subridebat et eius prudentiam laudabat. Tandem rogavit, “Unde didicisti talem prudentiam?” Respondit vulpes, “Calamitas asini me docuit quid minores potentioribus debeant.”

32) Leo, Asinus, et Vulpes Perfida

Iniit amicitiam cum asino vulpes, atque ita communiter exiere venatum. Cum autem leonem conspexisset vulpecula, verita ut evadere cursu posset, calliditate periculum vitare tentat et, ad leonem accedens, paciscitur vitam suam pro asini proditione. Leo tum quidem vulpi vitam promittit. Illa vero in laqueum inducit asinum, in quo captus cum haereret neque aufugere posset, capit prius vulpem leo atque ita ad devorandum otiose asinum accedit.

Fabula indicat quod sociorum suorum proditores sibi etiam ipsi plerumque exitium accersant.

33) Leo, Filius Eius, Ursi et Vulpes

Leo tres habuit filios. Matre eorum mortua, leo aliam uxorem quaerebat. Regnum ergo filio primogenito commisit et abiit. Filius uxorem duxit, filiam ursi. Pater quoque nuptam desponsavit, vulpis filiam, et ad celebrandas nuptias ad regnum suum redire paravit. Sed filius patri mandavit ut aliud sibi regnum acquireret, quia istud suum esse deberet. Pater, turbatus, parentibus sponsae suae mandavit; vulpes venerunt, et bellum indictum est. Vulpes autem, non tam in armis quam in artibus suis confidentes, praecipiunt foveas profundas fieri et ramis melle illitis operiri. Die igitur statuto, leonis filius cum magno ursorum exercitu venit in campum. Sed ursi, mox ut odorem mellis senserunt, ad ramos illitos accesserunt et in foveas subruuntur. Sic patri cessit victoria, et regnum sibi negatum recepit.

34) Vulpes in Tugurium Ingressa

Vulpes esuriens, cum in tugurio quodam relictas a pastore carnes panemque vidisset, eo ingressa, quam suavissime devoravit. Tumefacto proinde ventre, cum inde exire non posset, suspirabat graviter atque lamentabatur. Alia autem vulpes cum illac forte transiret eiusque fletus audiisset, eo accedens, quam ob rem ita lugeret interrogavit. Cuius rei causam ubi intellexit, “Mane istic ergo tantisper,” inquit, “donec talis fias, qualis es ingressa.”

Fabula significat quod tempus vel difficillima solvit.

35) Vulpes et Vota Eius

Vulpes, ingressura domum rustici ubi gallinas audierat, foramen per quod transeundum erat dilatari cupiebat. Sed rursus, cum raptam gallinam ferens inde fugeret et latratum canis audiret, deos precabatur ut cani foramen esset angustum ne inde posset exire.

Fabula indicat mortales pro commodis suis vota mutare.

36) Vulpes et Formica

Vulpes, pertaesa cavum suum et latibulum, decreverat in alio loco magis aperto et alto habitare ut meliori caeli temperie frueretur. Iamque ligna et lapides, unde sibi domum fabricaret, comportabat, cum occurrit ei formica, quae, vulpis sciscitata consilium, probavit quod salubriori aere esset gavisura, sed non securiori. Immo serio monuit ne habitationem mutaret, si vellet suae saluti ac securitati consulere et sibi credere consulenti, et meminisset quo odio apud vulgus laboraret. Vulpes, consilio formicae deterrita, lapides et ligna reportavit nec amplius de mutandis aut aedificandis aedibus cogitavit.

Haec docet cuiuscumque operis ante omnia de fine consulendum.

37) Vulpes et Uva

Vulpes, extrema fame coacta, uvam appetebat, ex alta vite dependentem. Quam cum summis viribus saliens attingere non posset, tandem discedens, “Nondum matura est,” inquit; “nolo acerbam sumere.”

38) Vulpes et Luna

Vulpes quaedam de nocte ambulavit secus fluentum viditque umbram lunae in aquis apparere et caseum esse putavit. Coepit igitur aquam lambere, sperans quod, exhausto flumine, fundus arefactus caseum sibi reseraret. Sic igitur non cessavit donec se ipsam lambendo suffocavit.

39) Vulpes et Statua

In statuarii officinam irrepserat vulpecula ac, contemplando diversi generis et variae formae effigies, magnam voluptatem capiebat. Inter omnes tamen, una muliebris corporis statua imprimis vulpem delectabat, ad quam et accedebat et sermonem instituebat et blandissime alludebat. Sed, statua immobili persistente, vulpes, indignata, “Quam formosa facies,” inquit, “cerebro caret!”

40) Vulpecula et Tintinnabulum

Vulpecula habitabat iuxta flumen; non procul inde alligatum arbori tintinnabulum erat, quo ventis impulso omnia circum loca resonabant. Vulpecula, cui ignota vox illa esset, metuebat ne quid ferae et immanis bestiae tales sonos ederet. Tandem sensim et placide arrepens, perspectaque tintinnabuli inanitate, cuius strepitibus nihil subesset virium, “Nunc deinceps non facile,” inquit, “specie et opinione percelli animum meum patiar.”

Multa opinione magnifiunt, quibus praesentibus nihil est contemptibilius.

Want to learn a language?

Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

El idioma que estoy aprendiendo en línea @ LingQ

×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.