×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Ioannem, Caput 19

Caput 19

1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. 2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum. 3 Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et dabant ei alapas. 4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. 5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo. 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.

7 Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. 8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. 9 Et ingressus est prætorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei. 10 Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ? 11 Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. 12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.

13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. 14 Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis : Ecce rex vester. 15 Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem. 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.

17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha : 18 ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. 19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. 20 Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine. 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum. 22 Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi. 23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24 Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.

25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. 26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus. 27 Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio. 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. 30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.

31 Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32 Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. 33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, 34 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis. 36 Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo. 37 Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.

38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.42 Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.


Caput 19 Kapitel 19 Chapter 19

1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. 1 Then Pilate took Jesus and scourged. 2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum. 2 The soldiers twisted together a crown of thorns and put it on his head and a purple robe. 3 Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et dabant ei alapas. 4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. 4 Pilate therefore went forth again, and said, Behold, I bring him out, to know that I find in him. 5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo. 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.

7 Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. 8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. 8 When Pilate therefore heard that saying, he feared. 9 Et ingressus est prætorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? 9 He entered his headquarters again and asked Jesus, where are you? Jesus autem responsum non dedit ei. 10 Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ? 11 Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Therefore, it has given me a greater sin. 12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. 12 And Pilate sought to release him. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.

13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. 13 Pilate therefore heard that saying, he brought Jesus forth, and sat down on a bench at a place called Pavement, but in Hebrew. 14 Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis : Ecce rex vester. 14 was the preparation of Passover, at about noon, and the Jews, Behold your King. 15 Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. 15 But they cried out, Take him away. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem. 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. 16 Then he delivered them to be crucified. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.

17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha : 18 ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. 19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. 19 Pilate had a notice prepared and fastened to the cross. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. 20 Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine. 20 Therefore many of the Jews: for the city, near the place where Jesus was crucified, and it was written in Hebrew, Latin and Greek. 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum. 21 Jews said to Pilate, Write not, King of the Jews, 'but he said, King of the Jews. 22 Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi. 23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. 23 soldiers crucified Jesus, took his garments (and made four parts, to every soldier a part) and a coat. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Now the coat was without seam, woven from the top throughout the whole. 24 Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. 24 They said to one another, not tear it, but cast lots for it, whose it is. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. In order to fulfill the Scripture, said, They parted my garments among them and for my clothing they cast lots. Et milites quidem hæc fecerunt. The soldiers did.

25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. 26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus. 27 Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. 27 Then the student, your mother. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. And from that hour that disciple took her unto his own home. 28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio. 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. 29 vessel was set full of vinegar. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. A sponge full of vinegar and hyssop, put it to his lips. 30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. He bowed his head.

31 Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 31 The Jews (because it was) may not remain on the cross on the Sabbath (for that week), asked Pilate that their legs might be broken away. 32 Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. 32 Then the soldiers came and broke the legs, and the other who was crucified with him. 33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, 34 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. 35 And they saw the witness and his testimony is true. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis. And he knows that the truth, that you may believe. 36 Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo. 36 For this to Scripture might be broken. 37 Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt. 37 And again another scripture says: They will look on him whom they pierced.

38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. And Pilate. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.42 Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.