×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Hercules (Fabulae Faciles), Hercules VI: FF 37-41

Hercules VI: FF 37-41

37. Hesione Servatur

Laomedon, cum hoc responsum renuntiatum esset, magnum dolorem percepit; sed tamen, ut civis suos tanto periculo liberaret, oraculo parere constituit et diem sacrificio dixit. Sed sive casu sive consilio deorum Hercules tempore opportunissimo Troiam attigit; ipso enim temporis puncto quo puella catenis vincta ad litus deducebatur ille navem appulit. Hercules e navi egressus de rebus quae gerebantur certior factus est; tum ira commotus ad regem se contulit et auxilium suum obtulit. Cum rex libenter ei concessisset ut, si posset, puellam liberaret, Hercules monstrum interfecit; et puellam, quae iam omnem spem salutis deposuerat, incolumem ad patrem reduxit. Laomedon magno cum gaudio filiam suam accepit, et Herculi pro tanto beneficio meritam gratiam rettulit.

38. Labor Decimus: Boves Geryonis

Tum vero missus est Hercules ad insulam Erythiam, ut boves Geryonis arcesseret. Res erat summae difficultatis, quod boves a quodam Eurytione et a cane bicipite custodiebantur. Ipse autem Geryon speciem horribilem praebebat; tria enim corpora inter se coniuncta habebat. Hercules tamen etsi intellegebat quantum periculum esset, negotium suscepit; ac postquam per multas terras iter fecit, ad eam partem Libyae pervenit quae Europae proxima est. Ibi in utroque litore freti quod Europam a Libya dividit columnas constituit, quae postea Herculis Columnae appellabantur.

39. Navis Aurea

Dum hic moratur, Hercules magnum incommodum ex calore solis accipiebat; tandem igitur ira commotus arcum suum intendit et solem sagittis petiit. Sol tamen audaciam viri tantum admiratus est ut lintrem auream ei dederit. Hercules hoc donum libentissime accepit, nullam enim navem in his regionibus invenire potuerat. Tum lintrem deduxit, et ventum nactus idoneum post breve tempus ad insulam pervenit. Ubi ex incolis cognovit quo in loco boves essent, in eam partem statim profectus est et a rege Geryone postulavit ut boves sibi traderentur. Cum tamen ille hoc facere nollet, Hercules et regem ipsum et Eurytionem, qui erat ingenti magnitudine corporis, interfecit.

40. Tempestas

Tum Hercules boves per Hispaniam et Liguriam compellere constituit; postquam igitur omnia parata sunt, boves ex insula ad continentem transportavit. Ligures autem, gens bellicosissima, dum ille per finis eorum iter facit, magnas copias coegerunt atque eum longius progredi prohibebant. Hercules magnam difficultatem habebat, barbari enim in locis superioribus constiterant et saxa telaque in eum coniciebant. Ille quidem paene omnem spem salutis deposuerat, sed tempore opportunissimo Iuppiter imbrem lapidum ingentium e caelo demisit. Hi tanta vi ceciderunt ut magnum numerum Ligurum occiderint; ipse tamen Hercules (ut in talibus rebus accidere consuevit) nihil incommodi cepit.

41. Alpes

Postquam Ligures hoc modo superati sunt, Hercules quam celerrime progressus est et post paucos dies ad Alpis pervenit. Necesse erat has transire, ut in Italiam boves ageret; res tamen summae erat difficultatis. Hi enim montes, qui ulteriorem a citeriore Gallia dividunt, nive perenni sunt tecti; quam ob causam neque frumentum neque pabulum in his regionibus inveniri potest. Hercules igitur antequam ascendere coepit, magnam copiam frumenti et pabuli comparavit et hoc commeatu boves oneravit. Postquam in his rebus tris dies consumpserat, quarto die profectus est, et contra omnium opinionem boves incolumis in Italiam traduxit.

Hercules VI: FF 37-41 Hercules VI: FF 37-41 Hercules VI: FF 37-41

37\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Hesione Servatur

Laomedon, cum hoc responsum renuntiatum esset, magnum dolorem percepit; sed tamen, ut civis suos tanto periculo liberaret, oraculo parere constituit et diem sacrificio dixit. Sed sive casu sive consilio deorum Hercules tempore opportunissimo Troiam attigit; ipso enim temporis puncto quo puella catenis vincta ad litus deducebatur ille navem appulit. Hercules e navi egressus de rebus quae gerebantur certior factus est; tum ira commotus ad regem se contulit et auxilium suum obtulit. Cum rex libenter ei concessisset ut, si posset, puellam liberaret, Hercules monstrum interfecit; et puellam, quae iam omnem spem salutis deposuerat, incolumem ad patrem reduxit. Laomedon magno cum gaudio filiam suam accepit, et Herculi pro tanto beneficio meritam gratiam rettulit.

38\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Labor Decimus: Boves Geryonis

Tum vero missus est Hercules ad insulam Erythiam, ut boves Geryonis arcesseret. Res erat summae difficultatis, quod boves a quodam Eurytione et a cane bicipite custodiebantur. Ipse autem Geryon speciem horribilem praebebat; tria enim corpora inter se coniuncta habebat. Hercules tamen etsi intellegebat quantum periculum esset, negotium suscepit; ac postquam per multas terras iter fecit, ad eam partem Libyae pervenit quae Europae proxima est. Ibi in utroque litore freti quod Europam a Libya dividit columnas constituit, quae postea Herculis Columnae appellabantur.

39\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Navis Aurea

Dum hic moratur, Hercules magnum incommodum ex calore solis accipiebat; tandem igitur ira commotus arcum suum intendit et solem sagittis petiit. Sol tamen audaciam viri tantum admiratus est ut lintrem auream ei dederit. Hercules hoc donum libentissime accepit, nullam enim navem in his regionibus invenire potuerat. Tum lintrem deduxit, et ventum nactus idoneum post breve tempus ad insulam pervenit. Ubi ex incolis cognovit quo in loco boves essent, in eam partem statim profectus est et a rege Geryone postulavit ut boves sibi traderentur. Cum tamen ille hoc facere nollet, Hercules et regem ipsum et Eurytionem, qui erat ingenti magnitudine corporis, interfecit.

40\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Tempestas

Tum Hercules boves per Hispaniam et Liguriam compellere constituit; postquam igitur omnia parata sunt, boves ex insula ad continentem transportavit. Ligures autem, gens bellicosissima, dum ille per finis eorum iter facit, magnas copias coegerunt atque eum longius progredi prohibebant. Hercules magnam difficultatem habebat, barbari enim in locis superioribus constiterant et saxa telaque in eum coniciebant. Ille quidem paene omnem spem salutis deposuerat, sed tempore opportunissimo Iuppiter imbrem lapidum ingentium e caelo demisit. Hi tanta vi ceciderunt ut magnum numerum Ligurum occiderint; ipse tamen Hercules (ut in talibus rebus accidere consuevit) nihil incommodi cepit.

41\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Alpes