×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 3: Noemus

Lhomond Epitome 3: Noemus

11. Arca extruitur

Postquam numerus hominum crevit, omnia vitia invaluere. Quare offensus Deus statuit perdere hominum genus diluvio. Attamen pepercit Noëmo et liberis eius, qui colebant virtutem. Noëmus, admonitus a Deo, exstruxit ingentem arcam in modum navis; linivit eam bitumine, et in eam induxit par unum omnium avium et animantium.

12. Diluvium maximum fit

Postquam Noëmus ipse ingressus est in arcam cum coniuge, tribus filiis et totidem nuribus, aqua maris et omnium fontium eruperunt. Simul pluvia ingens cecidit per quadraginta dies et totidem noctes. Aqua operuit universam terram, ita ut superaret quindecim cubitis altissimos montes. Omnia absumpta sunt diluvio; arca autem sublevata aquis fluitabat in alto.

13. Post quadraginta dies totidemque noctes diluvium desinit

Deus immisit ventum vehementem, et sensim aquae imminutae sunt. Tandem mense undecimo postquam diluvium coeperat, Noemus aperuit fenestram arcae, et emisit corvum, qui non est reversus. Deinde emisit columbam. Quum ea non invenisset locum ubi poneret pedem, reversa est ad Noëmum, qui extendit manum, et intulit eam in arcam. Columba rursum emissa attulit in ore suo ramum olivae virentis, quo finis diluvii significabatur.

14. Noemus ex arca exit

Noëmus egressus est ex arca, postquam ibi inclusus fuerat per annum totum ipse et familia eius: eduxit secum aves ceteraque animantia. Tum erexit altare, et obtulit sacrificium Domino. Deus dixit illi: “non delebo deinceps genus hominum: ponam arcum meum in nubibus, et erit signum foederis quod facio vobiscum. Quum obduxero nubes caelo, arcus meus apparebit, et recordabor foederis mei, nec unquam diluvium erit ad perdendum orbem terrarum.”

15. Homines se contaminant omnibus flagitiis

Omnes gentes propagatae sunt a filiis Noëmi. Semus incoluit Asiam; Chamus, Africam; Iaphetus, Europam. Poena diluvii non deterruit homines a vitiis, sed brevi facti sunt peiores quam prius. Obliti sunt Dei creatoris; adorabant solem et lunam; non verebantur parentes; dicebant mendacium; faciebant fraudem, furtum, homicidium; uno verbo, se contaminabant omnibus flagitiis.


Lhomond Epitome 3: Noemus Lhomond Inbegriff 3: Noah Lhomond Epitome 3: Noemus Lhomond Belichaming 3: Noach Lhomond Epítome 3: Noé Lhomond epitome 3: Noah

11\\. Arca extruitur Die Arche wird gebaut The ark is built caja en construcción

Postquam numerus hominum crevit, omnia vitia invaluere. Nachdem die Zahl der Menschen gewachsen war, wurden alle Laster ungültig. Una vez que creció el número de hombres, se desarrollaron todos los vicios. Quare offensus Deus statuit perdere hominum genus diluvio. Aus diesem Grund beschloss Gott beleidigt, die Menschheit mit einer Flut zu vernichten. Why did God was offended, he decided to destroy the human race by the flood. Por qué Dios se ofendió, decidió destruir a la raza humana con el diluvio. Attamen pepercit Noëmo et liberis eius, qui colebant virtutem. Er verschonte jedoch Noah und seine Kinder, die die Tugend verehrten. However, Naomi, and had pity on his sons and daughters, who did indeed worship the power of the. Sin embargo, Noemí, y se apiadó de sus hijos e hijas, quienes de hecho adoraron el poder del. Noëmus, admonitus a Deo, exstruxit ingentem arcam in modum navis; linivit eam bitumine, et in eam induxit par unum omnium avium et animantium. Noah, von Gott gewarnt, baute eine riesige Arche in Form eines Schiffes; er schmierte es mit Bitumen und brachte ein Paar von jedem Vogel und Tier hinein. Noemus, being admonished by God, built a huge ark like a ship; He anointed it with asphalt, and into it he brought in one pair of all birds and beasts. Noemí, según las instrucciones de Dios, construyó un arca para el gran barco; lo cubrió con asfalto, y ha introducido un par de pájaros y animales.

12\\. Diluvium maximum fit Die Flut wird groß El Diluvio, se vuelve el más grande

Postquam Noëmus ipse ingressus est in arcam cum coniuge, tribus filiis et totidem nuribus, aqua maris et omnium fontium eruperunt. Nachdem Noah selbst mit seiner Frau, seinen drei Söhnen und ebenso vielen Schwiegertöchtern die Arche betreten hatte, brach das Wasser des Meeres und aller Quellen hervor. And it came to pass in the ark of the company with his wife Noemi, he went in, took his three sons and his three daughters, of all the water of the sea, and the waters of the fountains erupted. Y sucedió que en el arca de la compañía con su esposa Noemí, él entró, tomó a sus tres hijos y sus tres hijas, de todas las aguas del mar, y las aguas de las fuentes brotaron. Simul pluvia ingens cecidit per quadraginta dies et totidem noctes. Gleichzeitig fiel vierzig Tage und ebenso viele Nächte lang ein großer Regen. With a huge rain fell for forty days and nights. Con una gran lluvia cayó durante cuarenta días y cuarenta noches. Aqua operuit universam terram, ita ut superaret quindecim cubitis altissimos montes. Das Wasser bedeckte die ganze Erde, so dass es die höchsten Berge um fünfzehn Ellen überragte. El agua cubrió toda la tierra, de quince codos; y las montañas muy altas y así la batalla por la supervivencia. Omnia absumpta sunt diluvio; arca autem sublevata aquis fluitabat in alto. Alles wurde von der Flut verzehrt; und die Arche, vom Wasser emporgehoben, schwamm in der Höhe. Todas las cosas fueron destruidas por el diluvio; la caja se ha levantado flotando en aguas profundas.

13\\. Post quadraginta dies totidemque noctes diluvium desinit Después de cuarenta días y cuarenta noches, la inundación amaina

Deus immisit ventum vehementem, et sensim aquae imminutae sunt. Gott schickte einen starken Wind, und allmählich ließ das Wasser nach. God sent a strong wind, water and slowly began to subside. Dios envió un fuerte viento, agua y lentamente comenzó a amainar. Tandem mense undecimo postquam diluvium coeperat, Noemus aperuit fenestram arcae, et emisit corvum, qui non est reversus. Schließlich öffnete Noah im elften Monat nach Beginn der Sintflut das Fenster der Arche und sandte einen Raben aus, der nicht zurückkehrte. Después de que comenzara el diluvio el mes pasado, Naomi abrió la ventana, el cuervo, que no regresó. Deinde emisit columbam. Dann schickte er eine Taube aus. Entonces ella lo hizo. Quum ea non invenisset locum ubi poneret pedem, reversa est ad Noëmum, qui extendit manum, et intulit eam in arcam. Als sie keine Stelle fand, wo sie ihren Fuß setzen konnte, kehrte sie zu Noah zurück, der seine Hand ausstreckte und sie in die Arche brachte. When he did not find a place where he would set foot on it, and she returned to the noema, He who is stretching out his hand, and took it into the ark to himself. Cuando él no encontró un lugar donde poner un pie en ella, ella regresó al noema, El que está extendiendo su mano, y la llevó al arca para él. Columba rursum emissa attulit in ore suo ramum olivae virentis, quo finis diluvii significabatur. Die wieder ausgesandte Taube brachte in ihrem Schnabel einen grünen Ölzweig, der das Ende der Flut bedeutete. De nuevo envió la paloma que traía una hoja de olivo en su pico, lo que significaba el fin del diluvio.

14\\. Noemus ex arca exit Noah kommt aus der Kiste Noëmus fuera de la salida

Noëmus egressus est ex arca, postquam ibi inclusus fuerat per annum totum ipse et familia eius: eduxit secum aves ceteraque animantia. Noah kam aus der Arche, nachdem er und seine Familie dort ein ganzes Jahr eingesperrt waren: Er brachte die Vögel und die anderen Lebewesen mit sich heraus. Noemi came out of the ark, after he had been shut up there for a whole year, he and his family by means of: the birds, and other living things, and brought with him. Noemí salió del arca, después de haber estado encerrado allí durante todo un año, él y su familia por medio de: los pájaros y otros seres vivos, y lo trajeron consigo. Tum erexit altare, et obtulit sacrificium Domino. Luego levantó el altar y ofreció sacrificio al Señor. Deus dixit illi: “non delebo deinceps genus hominum: ponam arcum meum in nubibus, et erit signum foederis quod facio vobiscum. God said, "not destroy the human race forward set my bow in the clouds and then you do not have a meeting. Dios dijo: "No destruyas a la raza humana, pon mi arco en las nubes y luego no tienes una reunión". Quum obduxero nubes caelo, arcus meus apparebit, et recordabor foederis mei, nec unquam diluvium erit ad perdendum orbem terrarum.” Cuando traiga un cielo de nubes, aparecerá el arco iris, y ellos me recordarán, y nunca será una inundación para destruir el mundo ".

15\\. Homines se contaminant omnibus flagitiis La gente contaminaría al villano

Omnes gentes propagatae sunt a filiis Noëmi. All nations are descended from the sons of Naomi. Todas las naciones son emitidas por Noemí. Semus incoluit Asiam; Chamus, Africam; Iaphetus, Europam. Vivíamos en Asia; Jamón, África; Jafet, Europa. Poena diluvii non deterruit homines a vitiis, sed brevi facti sunt peiores quam prius. But the punishment of the flood not deter the men from the vices of thought, but in a short time have become this kind is worse than it was before. Pero el castigo del diluvio no disuadió a los hombres de los vicios del pensamiento, sino que en poco tiempo se han vuelto de este tipo que es peor de lo que era antes. Obliti sunt Dei creatoris; adorabant solem et lunam; non verebantur parentes; dicebant mendacium; faciebant fraudem, furtum, homicidium; uno verbo, se contaminabant omnibus flagitiis. Olvidaron al Creador; rindió homenaje al sol y la luna; y no temió a los padres, ellos mienten; haciendo fraude, robo, asesinato; en una palabra, que profanó abunda en toda maldad.