×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Actus Apostolorum (Acts of the Apostles), Acts 11

Acts 11

11 1 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, 3 dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ? 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens : 5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me. 6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli. 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca. 8 Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9 Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10 Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum. 11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. 12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, 14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. 15 Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. 16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. 17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ? 18 His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.

19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. 21 Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. 23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino : 24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.

25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. 26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. 27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam : 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. 29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus : 30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.

Acts 11 Acts 11

11 1 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 11 1 And the apostles and the brethren who were in Judea heard, because the Gentiles also received the word of God. 2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, 3 dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ? 2 And when Peter had gone up to Jerusalem, they disputed against him who were of the circumcision, 3 saying: Why did you go in to the men having the foreskin and eat with them? 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens : 5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me. 4 And Peter began to explain the order to them, saying: 5 I was in the city of Joppa praying, and I saw a vision in the excess of my mind, a vessel coming down like a large sheet four feet from heaven, and it came to me. 6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli. 6 I looked into it, and I saw the four-footed things of the earth, and the beasts, and the creeping things, and the birds of the air. 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca. 8 Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 8 And I said: By no means, Lord, because nothing common or unclean has ever entered my mouth. 9 Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10 Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum. 10 And this was done three times: and all were received again into heaven. 11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. 11 And behold, three men immediately stood in the house where I was, having been sent to me from Caesarea. 12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. And these six brothers came with me, and we entered the man's house. 13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, 14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. 13 And he told us how he had seen an angel in his house, standing and saying to him: Send to Joppa, and bring to me Simon, who is surnamed Peter, 14 who will speak to you words in which you will be saved, and all your household. 15 Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. 15 But when I had begun to speak, the Holy Spirit fell upon them, as upon us at the beginning. 16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. 16 And I remembered the word of the Lord, as he said: John indeed baptized with water, but you will be baptized with the Holy Spirit. 17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ? 17 If, then, God gave them the same grace, as he also gave us who believed in the Lord Jesus Christ: who was I that could stop God? 18 His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam. 18 When they heard these things, they kept silent, and glorified God, saying: Therefore, God has given repentance to the Gentiles for life.

19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. 19 And indeed those who had been scattered by the tribulation which had taken place under Stephen, traveled as far as Phenicia, and Cyprus, and Antioch, speaking a word to no one, except to the Jews only. 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. 20 And some of them were men of Cyprus and Cyrene, who, when they had entered Antioch, spoke also to the Greeks, proclaiming the Lord Jesus. 21 Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 21 And the hand of the Lord was with them: and a great number of believers turned to the Lord. 22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. 22 And the word reached the ears of the church that was in Jerusalem about these: and they sent Barnabas as far as Antioch. 23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino : 24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. 23 When he arrived and saw the grace of God, he rejoiced: and he exhorted all to continue in the Lord in the purpose of the heart: 24 because he was a good man, and full of the Holy Spirit and faith. Et apposita est multa turba Domino. And a great crowd was brought to the Lord.

25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. 25 And Barnabas went to Tarsus to look for Saul: when he found him, he brought him to Antioch. 26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. 26 And for a whole year they conversed there in the church: and they taught a great multitude, so that they were first known as the disciples of Antioch, Christians. 27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam : 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. 27 And in these days the prophets came from Jerusalem to Antioch: 28 and one of them, named Agabus, arose, and signified by the spirit that there would be a great famine in the whole world, which took place under Claudius. 29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus : 30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli. 29 And the disciples, according as each one had, proposed to send to the brethren living in Judaea to minister: 30 which they did, sending to the elders by the hands of Barnabas and Saul.