×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-01-05

Praesidentia UE in Germaniam translata

04.01.2007, klo 17.03

Anno bis millesimo septimo ineunte praesidentia Unionis Europaeae, quam Finni sex menses tenuerant, in Germaniam translata est.

Finnis praesidentibus primo loco inter res tractandas erant amplificatio Unionis et eius cum Russia cooperatio, competitio oeconomica usque asperior, conflictus Orientis Proximi, mutatio climatis, politica energiae.

Sicut iam anno undebismillesimo (1999) Finnis Unioni praesidentibus factum erat, administratores Finniae volebant, ut Conspectus Latinus de rebus principalibus ad praesidentiam spectantibus septimanatim interretialiter (www.eu2006.fi) divulgaretur.

Ita regimen Finniae omnes de radicibus culturalibus societatis Europaeae commonefecit simulque ostendit se usum linguae Latinae magni habere.

(Tuomo Pekkanen)

Novus annus celebrabatur

04.01.2007, klo 17.02

Novus annus in orbe terrarum spectaculis pyrotechnicis, ut fieri solet, celebrabatur, etsi in Europa occidentali exsultatio hominum feris tempestatibus et pluviis temperata est.

Praecipua causa celebrandi fuit in Bulgaria et Romania, quae membra Unionis Europaeae facta sunt.

Quibus terris adiunctis Unio Europaea ex viginti septem sociis civitatibus constat.

(Tuomo Pekkanen)

Ban Ki-Moon novus secretarius generalis

04.01.2007, klo 17.01

Kalendis Ianuariis Ban Ki-Moon, politicus Coreanus Meridianus, munus secretarii generalis Nationum Unitarum suscepit.

Praedecessor eius Kofi Annan illo munere decem annos functus est.

Ban, mense Octobri secretarius designatus, dixit verum valorem Nationum Unitarum esse in eo, quantum ille ordo homines miseria oppressos adiuvare posset.

(Tuomo Pekkanen)

Saddam suspensus

04.01.2007, klo 17.01

Saddam Hussein, pristinus dictator Iraquiae, postquam appellatio patronorum eius, ut supplicium differretur, repudiata est, die Sabbati (30.12.) multo mane Bagdati laqueo suspensus est.

In locum supplicii ductus recusavit, quominus cucullum acciperet, quo caput tegeretur, atque brevi oratione dicta Coranum manu tenens vultu tranquillo supplicium subiit.

Corpus Saddami ab Americanis in vicum Awja, in quo ille natus erat, helicoptero portatum et ducibus sunnitis sepeliendum traditum est, ut ante diluculum postridie mortis diei sepeliretur.

Nationes Unitae, Unio Europaea, Russia, Civitas Vaticana atque multi ordines a iuribus humanis supplicium Saddami Hussein vehementer reprobaverunt.

(Tuomo Pekkanen)

Mensis December calidior quam umquam

04.01.2007, klo 17.00

Institutum meteorologicum Finniae aestimavit mediam temperaturam mensis Decembris fuisse in Finnia sex - octo gradibus maiorem quam assolet.

Similem temperaturam tantum bis in millenio evenire. Nisi emissiones, quibus calor caeli augeretur, significanter circumscriptae essent, in fine saeculi calidissimos menses Decembres fore usitatos.