image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-12-29

Gerald Ford mortuus

29.12.2006, klo 09.06

Gerald Ford, pristinus praesidens Civitatum Americae Unitarum, diem supremum obiit nonaginta tres annos natus.

Constat eum munere praesidentis Americanorum ab anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto usque ad annum millesimum nongentesimum septuagesimum septimum (1974-1977) functum esse. Successerat in locum praesidentis Richard Nixon, cum hic propter scandalum Watergate appellatum se magistratu abdicare coactus esset.

(Reijo Pitkäranta)

Memoria tsunamo mortuorum

29.12.2006, klo 09.06

Die Martis (26.12.) multa milia hominum in variis Asiae partibus ad caerimonias religiosas agendas convenerunt, ut memoriam eorum, qui calamitate tsunami biennio ante interissent, ritu sollemni recolerent.

Dum haec geruntur, de terrae motu in ora Taivaniae facto nuntiatum est, cuius vis septem fere graduum Richterianorum fuisset. Institutum meteorologicum Iaponiae iam praemonuit novum tsunamum litoribus Philippinarum appropinquare, donec periculum remotum esse compertum est.

(Reijo Pitkäranta)

Saddam laqueo suspendetur

29.12.2006, klo 09.05

Die Martis (26.12.) tribunal appellatorium Iraquiae iudicium capitis dictatori Saddam Hussein dictum confirmavit et eum intra triginta dies laqueo suspendendum esse decrevit.

Saddam una cum fratre germano Barzan al-Tikriti et pristino iudice Awad al-Bander iam Nonis Novembribus ob scelera adversus genus humanum commissa mortis damnatus erat.

(Reijo Pitkäranta)

Nummi euronis renovantur

29.12.2006, klo 09.05

Nummi euronis anno ineunte novam speciem habebunt, cum et adversa et reversa pars eorum renovabitur.

A nummis veteribus inter alia eo different, quod forma Unionis Europaeae in monetis insculpta ad statum hodiernum redacta erit confiniis duodecim novarum civitatum sociarum imagini Unionis adiectis.

(Reijo Pitkäranta)

De habitatione dispersa

29.12.2006, klo 09.04

Magistratus Unionis Europaeae a re circumiectali curatores urbis Helsinki reprehendunt, quod regionem urbanam habitatione nimis dispersa vitiaverint.

Docent talem aedificandi rationem naturae circumiectae detrimento fore: necesse enim esse, ut in locis raris dispersisque longiora itinera suscipiantur, quam ob rem ibidem etiam magis energiae consumatur. Aliae urbes Europaeae, quarum habitatio nimis disiecta esse existimatur, sunt Hafnia et Bruxellae.

(Reijo Pitkäranta)

Cannavaro et Marta optimi

29.12.2006, klo 09.03

Sphaerista pedifollicus omnium optimus hoc anno creatus est Fabio Cannavaro, defensor gregis nationalis Italiae.

Neque hoc mirum est, si respicis manum Italorum eo duce aestate proxime praeterita primatum mundanum consecutam esse. Cannavaro in suffragio a Foedere pedifollico internationali (Fifa) instituto quadringenta nonaginta octo puncta sibi conciliavit, cum Zinedine Zidane, assultor Francogallus, eo quadraginta quattuor punctis inferior esset. In serie autem feminarum primo loco posita est Marta, iuvenis Brasiliensis viginti annos nata.

(Reijo Pitkäranta)

Want to learn a language?

Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.