×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-12-22

06-12-22

Oeconomia Finniae crevit

22.12.2006, klo 11.06

Hoc anno oeconomia Finnorum celerius crevit quam antea putabatur.

Augmentum totius anni aestimatur fore quinque virgula novem centesimarum (5,9%) sive una centesima maius quam adhuc aestate praedictum est.

Anno autem proximo augmentum ad solitas tres centesimas (3%) descensurum esse censetur.

(Tuomo Pekkanen)

Greenpeace de periculis uranii monet

22.12.2006, klo 11.05

Societas Francogallica, cui nomen Areva, consilia uranium in variis Finniae regionibus effodiendi habet.

Quam ob rem Greenpeace, ordo circumiectis tuendis, postquam in operas illius societatis accuratius inquisivit, Finnos de insignibus periculis circumiectalibus monuit, quae sanitati hominum propter effossiones uranii imminerent.

Apud fodinas, quas Areva in Canada et USA habet, materias venenatas in circumiacentia effluxisse; casus cancri et deformitatum congenitarum etiam in locis a fodinis complura chiliometra distantibus auctos esse.

Quae cum ita sint, motus populares in Finnia orti sunt, qui fodinis uranii aperiendis vehementer obsistunt

(Tuomo Pekkanen)

Solstitium hiemale adest

22.12.2006, klo 11.05

Hodie adest solstitium brumale, quo tempore in hemisphaerio septentrionali dies est totius anni brevissimus, nox longissima.

In partibus Finniae maxime septentrionalibus nox hiemalis continua plus quinquaginta dies durat.

In urbe Helsinki aliisque regionibus Finnorum meridionalibus brevissimus anni dies est paene sex horarum.

(Tuomo Pekkanen)

De Nativitate Domini

22.12.2006, klo 11.04

Perendie (24.12.) erit vigilia Nativitatis Domini. Iesus Christus natus est in oppido Betlehem vivente adhuc rege Herode, qui ex vita iam anno quarto ante initium aevi nostri decessit.

Annus, quo a Caesare Augusto edictum exiit, ut universus orbis describeretur, veri similiter fuit iam octavus aut septimus ante nostrum aevum.

De censu tum habito etiam in Rebus gestis Augusti imperatoris narratur. Sexto saeculo ineunte abbas Dionysius Exiguus Iesum anno septingentesimo quinquagesimo tertio ab urbe Roma condita natum esse per errorem iudicavit.

Quae temporis ratio iussu Karoli Magni, imperatoris Francorum, in usum publicum recepta est. De die, quo Iesus natus est, in evangeliis nihil narratur.

Sed saeculo quarto mediante sollemne Nativitatis die vicesimo quinto mensis Decembris (25.12.) celebrari coeptum est, quia lux diei post solstitium augescens etiam lumen caeleste hominibus ortum figurare censebatur.

(Tuomo Pekkanen)

De tempestate hiemali

22.12.2006, klo 11.03

Tempestas hiemalis hucusque apud Finnos fuit exceptionalis, nam nives, quae mense Octobri ceciderunt, frigoribus mitescentibus cito diffugerunt neque postea in Finnia meridionali ninxit nisi raro et breviter.

Meteorologi praedicunt veri similiter dies festos nusquam fere in Finnia futuros esse nivosos, nisi ultra circulum arcticum in regionibus septentrionalibus.