×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-12-01

06-12-01

Conventus UE et Russiae

30.11.2006, klo 16.57

Septimana vergente in urbe Helsinki conventus Unionis Europaeae et Russiae habitus est, cui etiam praesidens Russiae Vladimir Putin interfuit.

Ille coetus quidem multis rationibus spem fefellisse dicitur, sed in hoc successum habuit, quod inter utramque partem convenit, ut societates aeronauticae Unionis Europaeae permissu Russorum super Sibiriam posthac paulatim gratis volarent.

Maximum tempus in quaestionibus ad energiam pertinentibus consumebatur, sed de iis nihil novi decretum est.

(Reijo Pitkäranta)

I gnistitium regionis Gazae

Die dominico mane in regione Gaza ignistitium Israelianorum et Palestinensium initium cepit. Erkki Tuomioja, minister Finniae, quae presidentiam Unionis Europaeae in praesenti tenet, ait illam intermissionem pugnarum etiam rationibus politicis sustentandam esse ne occasio pacis in regione orientali proximae provehendae amitteretur. Ita dixit in urbe Tampere quo ministeri negotiorum exteriorum Unionis Europaeae et civitatum Arabicarum congregati erant

(Reijo Pitkäranta)

Quebecum sua natio facta

30.11.2006, klo 16.56

Parlamentum Canadae incolis provinciae Quebeci statum nationis concessit.

Ex nova lege Canada adhuc unica res publica est, intra quam Quebecum suam propriam nationem constituit.

Quamquam plebiscitum in camera inferiore manifeste comprobatum est, illa rogatio tamen regimini Canadensi tantum stomacum moverat, ut unus e ministris munus deponeret.

(Reijo Pitkäranta)

De imbribus autumnalibus

30.11.2006, klo 16.56

Superficies lacuum et fluminum Finniae meridianae hoc autumno propter nives liquescentes et imbres assiduos tam alte ascendit, ut multis locis iam metueretur, ne aquae eorum agros inundarent.

Id autem bonum est, quod copiae lympharum subterranearum, quae post aestatem siccissimam omnino fere exhaustae erant, in pristinum statum restitutae sunt.

(Reijo Pitkäranta)

Alandi et Finni discordes

30.11.2006, klo 16.55

Inter Alandiam et Finniam continentalem discordia de re aleatoria orta est.

Societas enim Alandiae in automatis lusoriis occupata Finnis in continenti habitantibus permisit, ut lusus Alandorum nummarios per interrete participarent, quamvis magistratus Finniae id legi contrarium esse censerent.

Piget politicos Finnos etiam Alandorum postulantium, ut ipsis in parlamento Unionis Europaeae una sedes ultro concedatur.

(Reijo Pitkäranta)

Indoles puerorum et puellarum

30.11.2006, klo 16.55

Puellae in amicis suis fidem et probitatem pluris aestimant quam pueri, ut ex investigatione recens facta apparet.

Puerorum autem plurimi interest variis delectationibus gaudere et in diversis occupationibus versari.

Accedit, quod a pueris maxime id exspectatur, ut aliquid perficiant et rem bene gerant, cum puellas aptiores ad curam pro aliis agendam et consuetudines sociales iungendas esse credatur.

(Tom Bergman)

06-12-01 06-12-01