image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-10-20

Fossa occisorum in Lappeenranta

20.10.2006, klo 10.29

In urbe Finniae Lappeenranta fossa communis occisorum reperta est, in qua corpora undecim hominum terra obruta erant.

Ex quo tempore ossa ibi iacuerint, nondum liquido constat. Sepulcretum in campo tentorio nomine Huhtiniemi, ubi investigatores Instituti archaeologici Universitatis Helsinkiensis hoc autumno effossiones faciunt, in lucem venit.

Hic locus ideo examinari coeptus est, ut cognosceretur, essetne aliquid veri in rumore apud populum inveterato, ex quo in Huhtiniemi inter bellum cum Russis gestum magnus numerus militum fugitivorum Finnorum morte multatus est.

(Reijo Pitkäranta)

Ban Ki-Moon novus secretarius

20.10.2006, klo 10.28

Novus secretarius generalis Nationum Unitarum designatus est Ban Ki-Moon, minister a rebus exteris Coreae Meridianae.

Qui vir sexaginta duos annos natus in locum secretarii generalis hodierni Kofi Annan succedit, cuius principatus mense Decembri exeunte finem capiet.

Ban Ki-Moon, dum conventui generali gratias pro honore sibi allato agit, ait dignitatem Nationum Unitarum ex eo aestimari, quantum pauperrimus quisque ab illo ordine adiuvaretur.

Sibi propositum esse coetui Nationum Unitarum suo proprio exemplo praesidere.

(Reijo Pitkäranta)

Reinfeldt iter in Finniam fecit

20.10.2006, klo 10.28

Fredrik Reinfeldt, primus minister Suetiae recens creatus, Idibus Octobribus iter in Finniam suscepit, ut praesidentem Tarja Halonen et collegam suum Matti Vanhanen conveniret.

Diurnariis, qui ex eo de scandalis novum regimen Suetiae vexantibus quaerebant, nihil respondere voluit sed ait se sperare fore, ut sibi tandem occasio daretur vera argumenta politica tractandi.

Constat iam duas ministras in regimen Suetiae lectas propter res privatas munus deponere coactas esse.

(Reijo Pitkäranta)

Praemium Nobelianum pacis

20.10.2006, klo 10.27

Praemium Nobelianum pacis accipit hoc anno Muhammad Yunus, vir Bangladesanus, qui argentarius pauperum dicitur.

Is enim, cum paupertatem ex orbe terrarum auferre vellet, annis septuagesimis sedem nummariam instituit, quae pecuniam hominibus omnium miserrimis et mendicissimis commodaret.

In clientibus suis eligendis talem rationem sequi solet, ut, quo quisque sit egentior, eo dignior habeatur, cui pecunia credatur.

(Reijo Pitkäranta)

Ara Pacis Augustae renovata

20.10.2006, klo 10.26

Ara Pacis Augustae, monumentum Romanum anno a.Chr. n. nono victoriis Augusti consecratum, in conspectu populi rursus posita est.

Diu enim in usu publico non erat propter labores reficiendi, quibus illud aedificium marmoreum variis ornamentis decoratum ab emissionibus gasalibus protegeretur.

Itaque architectus Richardus Meier, cui haec opera perficienda commissa erat, Aram Pacis claustris vitreis circumdedit, quod multam disceptationem apud vulgus movit.

(Tom Bergman)

Want to learn a language?

Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.