×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 120

Psalmus 120

1 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. 2 Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. 3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. 4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël. 5 Dominus custodit te ; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. 6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. 7 Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus. 8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.


Psalmus 120

1 Canticum graduum. A song of degrees. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. 2 Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. 3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. 4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël. 5 Dominus custodit te ; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. 6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. 7 Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus. 8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.