×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 118-He

Psalmus 118-He

33 He. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. 34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. 35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. 36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me. 38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. 39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. 40 Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua vivifica me.