We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our
cookie policy.
Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 115
Psalmus 115
1 Alleluja.Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.7 O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.Dirupisti vincula mea : 8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ; 10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
To hear audio for this text, and to learn the vocabulary sign up for a free LingQ account.
Try LingQ and learn from Netflix shows, Youtube videos, news articles and more.