×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 114

Psalmus 114

1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. 3 Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, 4 et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam. 5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. 6 Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me. 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi : 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. 9 Placebo Domino in regione vivorum.