×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 113

Psalmus 113

1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, 2 facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus. 3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum. 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ? 6 montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ? 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob : 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam : 10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ? 11 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit. 12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. 14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt. 15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo. 16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. 17 Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron. 21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. 22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. 23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. 24 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum. 25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum : 26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.