×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 112

Psalmus 112

1 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini. 2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. 4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. 5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, 6 et humilia respicit in cælo et in terra ? 7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem : 8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. 9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.