image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 110

Psalmus 110

1 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. 2 Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntates ejus. 3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. 4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. 5 Escam dedit timentibus se ; memor erit in sæculum testamenti sui. 6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, 7 ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium. 8 Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate. 9 Redemptionem misit populo suo ; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus. 10 Initium sapientiæ timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in sæculum sæculi.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

Psalmus 110

1 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. 2 Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntates ejus. 3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. 4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. 5 Escam dedit timentibus se ; memor erit in sæculum testamenti sui. 6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, 7 ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium. 8 Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate. 9 Redemptionem misit populo suo ; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus. 10 Initium sapientiæ timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in sæculum sæculi.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.