image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 107

Psalmus 107

1 Canticum Psalmi, ipsi David. 2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea. 3 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo. 4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus : 5 quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua : 7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. 8 Deus locutus est in sancto suo : Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar. 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus ; 10 Moab lebes spei meæ : in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt. 11 Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ? 12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ? 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 14 In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

Psalmus 107

1 Canticum Psalmi, ipsi David. 2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea. 3 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo. 4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus : 5 quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua : 7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. 8 Deus locutus est in sancto suo : Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar. 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus ; 10 Moab lebes spei meæ : in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt. 11 Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ? 12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ? 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 14 In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.