image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 097

Psalmus 097

1 Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. 2 Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. 3 Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. 4 Jubilate Deo, omnis terra ; cantate, et exsultate, et psallite. 5 Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ; 6 in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini : 7 moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo. 8 Flumina plaudent manu ; simul montes exsultabunt 9 a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

Psalmus 097

1 Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. 2 Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. 3 Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. 4 Jubilate Deo, omnis terra ; cantate, et exsultate, et psallite. 5 Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ; 6 in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini : 7 moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo. 8 Flumina plaudent manu ; simul montes exsultabunt 9 a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.